Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Nagyszombat, 1894
167 diiigentes in studio esse. Idem procuret, quod modo praescripto, iuxta seriem pueri, et alij Discipuli, cum succentore in Chorum intrent, et si qui non intrauerint, illos puniant, alioquin certa mulcta pecuniaria, vt premissum est, puniatur. Item Pueros suscipiat, honestos et tales, qui rasis more Thurcico capillis non incedant et qui etiamsi diuites habuerint parentes, Affines ac Patronos, supra pellicia sibi ante ingressum scholae, preparent, vt in honorem Dei more veteri, in habitu sint in Choro ne fiat confusio et inordinatio, sed seruetur decor Ecclesie et chori. Idem continuus sit, in scliole prouidendo munditiei et polliciei scholastice, ac docendo, per horas consuetas, omnia Hungáriáé pueris exponant, et interpretentur. Secundus Magister doceat literas graecas, et interpretetur authorem grecum et alium et examinet quottidie que docet. Legat etiam quottidie Dialecticam, et tradat breue examen, et praeexercitamentum. Tercius tradat llhethoricam, cum praeexercitamentis, et doceat literas latinas, Graecas, et si sciuerit etiam He- breas, et ea que docet, examinet, tempore quoque suo, sicut alij quoque Magistri facere debent. Legant autem predicti Magistri in qualibet facultate, Authores tales, qui magis erunt commodi et vtiles ad studentium scholasticorum vtili- tatem, ac profectum. Quartus. Idest Musicus: quotidie vna hora, post prandium doceat vtrumque Cantum, et alijs horis vacuis, similiter lectionem legat, et post Vesperas, rectorem et alios Magistros in examine latino, graeco, et hebraico, adiuuet, prout superintendens, cum scitu trium personarum praedictarum commiserit. Die veneris fiat examen generale, de latina grammatica, Graeca, et Hebraica. Sabbato autem de Dialectica et Rhetorica. In Calendis cuiusque Meqsis discipulorum aliquis proponat questionem, de Dialectica, et de Rhetorica, cui alij argumentationibus respondeant, praeside proprio Magistro, et post