Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Nagyszombat, 1894
Í62 Archiepiscopi ac Capituli Strigoniensis, necnon huius Civitatis Tyrnaviensis sunt impressa Actum die et anno ut supra. A nagyszombati iskola szabályai. Oláh Miklóstól. (1558-ból.) A Magyar Sión 1867. márcz. apr. máj. — számaiban közölte Olgyay Béla. Modus et ordo regendae Scholae Tyrnauiensis, Institutus per Rsmum Dominum Strigouiensem Vigesima Februarii: Anno Domini 1558.*) Imprimis: vt principalis cura, et administratioue eiusdem Scholae, penes Capitulum Ecclesiae Strigoniensis: vt pote Magistratum Spiritualem permaneat, superintendente semper Archiepiscopo, et Capitulum ipsum recte et fideliter, in rebus ipsius Scholae procedat. Verum quia ipsum Capitulum, partim in cultu diuino et executionibus Regni, partim vero in bonis Capituli, et Abbatiae Sancti Benedicti, alijsque quamplurimis negotijs Ecclesiaticis, v^que adeo semper occupatur, vt negocia ipsius scholae particularia, commode per se curare posse non videatur. Itaque ex nunc per Dominum Archiepum vna cum Capitulo de medio Capituli, tres personae eligantur, videlicet Prepositus maior, Lector et Cantor, qui bonorum et prouentuum Scholae omnia recte et fideliter administrandorum curam habeant. Et praeterea vna similiter persona superintendens eligenda est quae nomine Archiepiscopi et Capituli eidem Scholae superintendat Persona autem huiusmodi sit membrum capituli eiusdem Ecclesiae, quae nunc fieri potest, si pacificus et quietus erit, ac huc illuc pro arbitrio suo non cursitauerit, Scho- leque ipsius ordinem non turbaverit. Doctor Ricinus, Praepositus Sancti Thomae, qui omnem laborem, et diligentiam, *) Az es'.torgomi órs. világi levéltárból. Protocoll В. 227—33. levél.