Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Nagyszombat, 1894
158 quam denarios hungaricales solvent (denarii hungariei solvantur.) Pro illis vero, qui iam annum in studiis excesserint, unus florenus solvatur, vel si parentes eorum plus dare voluerint (volent,) poterit ipse Sublector plus accipere. 18. Quod si autem ipse Rector Scholae ad aliquid amplius solvere (solvendum) ultra praedictam summam pueros ipsos, aut parentes vel affines eorum cogere vellet, et in eo casu parens vel affinis pueri requirat Judicem, et sic tandem Judex ipse secundusmet vel tertius referet Vicario et Lectori, et quidquid hi duo iustum et aequum esse pro- nunciaverint, inter Magistrum Scholae et (parentes seu) affines pueri docuerint (decreuerint) id ipsum (ipse) Rector scholae pro rato habeat, et obsevare teneatur. 19. Quoniam autem Sublector ad instituendos privatim singulos pueros sufficiens esse minime potest idcirco statutum est ut pueros ignobilium, sive hi sint Civium filii cittis Tyrnaviensis (huius Civitatis,) sive exterorum suis (Sociis) Scholaribus, per quinos, vel senos, vel denos, aut aut maiori numero, prout ei commodius (commodum) videbitur, priuatim erudiendos distribuat, ut hoc pacto pueri ipsi in studiis melius valeant proficere et horum mercedis dimidiam (tantum) partem, non plus Sublector ipse pro se accipiat, alteram vero mediettem (mercedis) ibi Socii Scholares habeant qui ipsos pueros privatim exercebunt et instruent (instituent). 20. Sed ut etiam (hi) Socii (Scholares) vivere possint, habeant pro (sua) sustentatione duas partes funebris pecuniae, sive eius quidquid (quae) datur pro processione, quando funus decducitur in Ecclam 3tiam vero (autem) partem, ut pmissum est, Sublector accipiat. 21. Item pecuniam recordationum, ut vocant, in Cittc soliipsi hi Socii accipiant (habeant). 22. Item a Civibus habebunt (habeant) singulis septimanis libras carnium 4 et per integrum annum vini akones 5.