Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Nagyszombat, 1894
156 rara ciet, et singulari cura provideat, ut ad regendam ipsam Scholam et erudiendam pubem, doctus, Catholicus et sufficiens vir, (et si quomodo poterit fieri, talis qui sit Magister Artium) inveniatur, tandemque inventus Rndissimo praesentetur. 2. Qui postquam pro sufficienti ad hoc officium acceptabitur, semper dum in Ecclam ad divina officia ingredietur, sit indutiis habitu sacerdotali, more aliorum Canonicorum, cum superpelliceo et caputio, locumque habeat in stallo more alias consueto, et in examinandis paecedentibus, cum Vicario et Succentore semper intersit 3. Ut autem (ipse) talis Sublector sufficiens minori negotio conduci possit, statutum est communi consiiio, ut et Capitulum, et Plebanus, et Cives ipsi talem (eam) provisionem seu mercedem quam hactenus ipsi Sublebtori facere consueverunt, de cetero quoque faciant et praestent. 4. Verum- quia id fortasse minus est quam quo doctus et peritus aliquis suam operam elocare vellet, propterea placuit unanimiter omnibus, ut ultra consuetum salarium aliquid amplius de novo Sublectori ipsi (facta) communi collatione, adderetur, quo minori opera, ut praemissum est, docti viri ad praemissum (praedictum) munus regendae Scholae allidantur. , 5. Ante omnia operae praetium est, ut (Judex et) caeteri Ciues Jurati habeant curam peculiarem aedificationis Scholae et habitationis in ea, pro numero Scholasticorum et nunc et pro successivis temporibus, ut sit capax scholarium et sufficientes mansiunculas (habeat.) 6. Quod autem ad mercedem ipsius Sublectoris attinet, haec supra (infra) scripta pro stipendio (mercede) habebit. 7. Imprimis Dims Rendissimus de suo proprio obtulit se (ei) daturum, in subsidium (suum) in paratis pecuniis fl. 20. Item unum vas vini 10 urnas poson. continens. Item 10 cubui Posonienses tritici (frumenti.) 8. Item habebit ex Capio portionem unam canonicalem