Állami gimnázium, Munkács, 1900
366—390. v. O maior iuvenum, quamvis et voce paterna Fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum Tolle memor, certis medium et tolerabile rebus Recte concedi. Consultus iuris et actor Causarum mediocris abest virtute diserti Messalae, nec seit quantum Cascellius Aulus, Sed tamen in pretio est: mediocriLus esse poetis Non homines, non di, non concessere columnae. Ut gratas inter mensas symphonia discors Et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver Offendunt, poterat duci quia cena sine istis : Sic animis natum inventumque poema iuvandis, Si paulum summo decessit, vergit ad imum Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis, Indoctusque pilae discive trochive quiescit. Ne spissae risum tollant impune coronae: Qui nescit versus, tamen audet fingere. Quidni ? Liber et ingenuus, praesertim census equestrem Summám nummcrum vitioque remotus ab onni. Tu nihil invita dices faciesve Minerva: Id tibi iudicium est, ea mens. Si quid tamen olim Scripseris, in Maeci descendat iudicis aures Et patris et nostras, nonumque prematur in annum, Membranis intus positis; delere licebit, Quod non edideris ; nescit vox missa reverti, 391—407. v. Silvestres homines sacer interpresque deorum Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, Dictus ob hoc rlenire tigres rabidosque leones. Dictus et Amphion, Thebanae conditor arcis, Saxa movere sono testudinis et prece blanda Ducere quo vellet. Fuit haec sapientia quondam, Publica privatis secernere, sacra profanis, Concubitu prohibere vago, dare iura maritis, Oppida moliri, leges incidere ligno: Sic honor et nomen divinis vatibus atque Carminibus venit. Post hos insignis Homerus Tyrtaeusque mares animos in Martia bella Versibus exacuit: dictae per carmina sortes, Et vitae monstrata via est: et gratia regum Pieriis tentata modis, ludusque repertus Et longorum operum finis : ne forte pudori Sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo. 407—418. v. Natura fieret laudabile carmen, an arte, Quesitum est: ego nec Studium sine divite vena, Nec rude quid possit video ingenium ; alterius sic Altera poscit opem res et coniurat amice. Qui studet optatam cursu contingere metam, Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit,