Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 33. (1980)
KRENDL, Peter: Ein neuer Brief zur ersten Indienfahrt Vasco da Gamas
Ein neuer Brief zur ersten Indienfahrt Vasco da Gamas 21 dum quid maxime petendum foret, sicuti semper in novis ac insolitis magnarum rerum experimentis omnia in principio sunt duriora. In hac itaque navigatione nostri circum- navigata tota Aphrica pretervecti etiam Arabici et Persici sinuum ostia et omnem Felicis Arabie et Carmanie marittimam oram penetravere, tandem in Indiam ipsamque penitus exploratam nobis retulere necnon nominatissimam illam Taprobanem®) insulam alterum aliquando orbem existimatam cum innumeris aliis insulis. Que vero, invictissime princeps, nostri ex multis relatp digniora inde ad nos pertulere, sumatim pro epi- stole modo accipiat vestra maiestas. Primum esse in meditaerraneis [!] Ethiopie sub Egipto Christianam magne potencie gentem, cuius precipuus dominus est qui vulgo Presbiter Johannes appellatur11). Item in India plures et reges et populos esse, qui se Christianos dicunt non circumcisos nec cum Mauris connubio se conmiscentes, ceteris tamen rebus eis i) secum ita conviventes11), ut nullum fere discrimen inter eos esse videatur, parum itaque apud eos constat Christiane fidei observatio ut conjicere tamen liceat gentes illas in principio Christiana predicatione ad fidem conversas, postea interventu Machometice secte a nobis longe divisas et iam diu a nostra communione se- peratas excidisse a Christiana fide et cultu et magna ex parte in mores et consuetudinem Sarracenorum transisse deficiente* 1) presertin [!] ob id apud eos (ut erat necesse) episcoporum et aliorum sacerdotum ordinatione, qui eos in fide continere possent. Quam ob rem nos mittimus'”) nunc ad eos probate vite et sciencie viros religiosos, qui imprimis nostrorum commeatione et usu insinuare ipsis possint Christianum cultum atque fidem, mittimus etiam speciosa ad celebranda divina officia ornamenta summam in Domino ponentes spem, quod quaerentibus nobis ac pulsantibus sue sancte fidei augmentum dignetur (sicut cepit) extremam imponens manum et sue miserationis et conversionis ianuam illis gentibus aperire. Ceterum orientalium mertium que per universum disperguntur orbem, cynnammomi scilicet gariofali piperis zinziberis nucis nuscate musci menzoi thuris et omnis generis aromatum nec non gemarum lapillorum et omnium aliarum preciosarum mertium nostri copiam ex Indicis emporiis11) nobis reportarunt, ut quoad publicum et privatum decus utilitatemque nostram cumulatissime relatam labori nostro mercedem Dei beneficio recognoscamus0) eidem inmortales agentes gratias, quod labores investigationis nostre complere et exoptatum omnibus votis finem prestare fuerit dignatus. Hoc igitur tam felici eventu et vestra maiestas et omnes Christiani principes universa denique Christiana res publica maxime letari debent, nam, ut omittamus, quod tantum rerum commertium petitum ad hanc diem ab infidelium manibus posthac a nobis Christianis habebunt Christiani et Mauri, certe divina clementia in hac re sue sancte fidei augmento quam maxime consuluisse videtur idque firmissime sperare licet, si consideretur, quanta ex infidelibus potencie diminu- tio ipsi imprimis Soldano et Christianis sit facta accessio translato in nos illarum terrarum tot animarum tot opum spirituali temporalique commertio. Reliquum sit, potentissime princeps consobrine carissime, ut vestra maestas sibi persuadeat et hoc pre- sens Dei beneficium et quicquid reliqui in nobis est eritque in posterum, id omne accessionem quandam firmissimam status et imperii vestri semper fore. Ulixbone XXVI die mensis Augusti anno Domini 1499. EI rey Mfanuel]. Conde de Portoalegre. In dorso: Victoriosissimo ac potentissimo principi Maximiliano Dei gratia Romanorum imperatori semper Augusto consobrino nostro carissimo. 1499 Portugalp). a) nachgefügt. — b) magnifestans Or. - c) eindeutig lpe mit Kürzung über pe. - d) inta mit Kürzung über t. — e) perrogativis Or. — f) reginen Or. — g) Taprobanam Or. - h) Kürzung über zweitem a statt über p. — i) getilgt und Tilgung wieder aufgehoben. - k) couquiventes mit Kürzung über o. - 1) ci über der Zeile nachgetragen. — m) mittimis Or. — n) i über der Zeile nachgetragen. — o) recogscimus, o über g und a über getilgtem i nachgetragen. - p) von anderer Hand.