Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 16. (1963)

WAGNER, Georg: Der Wiener Hof, Ludwig XIV. und die Anfänge der Magnatenverschwörung 1664/65

148 Georg Wagner ratificationem tamen utriusque Imperatoris sequentes Articuli conditi sunt ac stabiliti. Articulus l.us Ut Civitates et Arces in Transylvania milite Caesareo munitae Prin­cipi et Statibus Transylvaniae restituantur, prius tamen utriusque Partis Exercibus uno eodemque tempore é dicta Transylvania exeat, atque memo­rata loca, caeteraque omnia in Transylvania in antiquo tranquillo statu maneant, et quando Principatum vacare contigerit, ut Status Transyl­vaniae secundum illorum antiquas Imperiales Capitulationes libere Prin­cipem inter se eligere possint et fruantur omnimode antiqua libertate, praerogativis et iurisdictionibus. Articulus 2.us Ut duo Comitatus Sacrae Caesareae Maiestatis Zatthmar et Zabolch, prouti etiam caeteri Comitatus Regni et Provinciae Suae M(aiesta)tis cum suis Statibus, Subditis, Civitatibus, Arcibus, Palanckis et Pagis, caeteris- que omnibus appertinentiis, in Specie liberis Haidonibus ad Suam M(aiesta)tem ab antiquo Spectantibus cum illorum Oppidis et Castellis nullo modo et sub nullo penitus praetextu molestentur, ä Tureis vel ipsismet Transylvanis, sive ab illorum Principe, aut ä quovis alio, praeten- sionibus, Tributis, aut Contributionibus, sublata omni tali praetensione, si quae hactenus fuit et imposterum nihil amplius petatur. Articulus 3.us. Muniet quidem Sac. Caes. Ma(ies)tas pro securitate Suarum Ditionum de more in aliis confinibus hactenus observato, Civitates et Arces in dictis duobus Comitatibus et illis limitibus existentes, in specie vero Zatthmar, Karoli, Kalo, Eched, et si quae alia plura pro libitu munienda viderentur, nulli tamen formales Exercitus cum Generalibus introducantur, quod similiter in Confinibus Turcicis et Transylvanicis observandum. Castellum vero Zekelhid ad praecavenda mala, quae utriusque partis Ditionibus inde evenire possent, cum Fortificationibus destruatur et solo adaequatur, ita, ut neutri parti, nec cuiquam alii licitum sit, illud ullo sub praetextu rursus extruere, fortificare, aut milite munire. Articulus 4.us Ut Filius Rakoczy, Filius Joannis Kemeni, aut alius ex superiori Hungária cohibeantur, ne cum Copiis auxiliaribus in Transylvaniam redeant, et novos motus suscitent, quod vicissim ä parte Turearum et Transylvanorum erga Ditiones et Comitatus Suae Ma(iesta)tis Caes.ae observetur. Articulus 5.tus Ut non sit licitum receptaculum et fomentum dare malis hominibus, aut inimicis utriusque Caesaris.

Next

/
Thumbnails
Contents