Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 15. (1962)

GALL, Franz: Palatinatsverleihungen an italienische Universitäten und Gelehrte Gesellschaften 1530–1653

Palatinatsverleihungen an ital. Universitäten und Gelehrte Gesellschaften 109 facient atque dictabunt, non attentendo odium, pecuniam, munera aut alias passiones et favores, scripturas vero, quas debebunt in publicam formam redigere, in membranis mundis, non chartis abrasis aut papyreis, fideliter secundum locorum consuetudinem conscribent, legent, facient atque dicta­bunt. Causas hospitalium et miserabilium personarum, necnon pontes et stratas publicas pro viribus promovebunt sententiasque et dicta testium, donec publicata fuerint et approbata, sub secreto fideliter retinebunt ac omnia alia et singula recte, iuste et pure facient, quae ad dicta officia quomodolibet pertinebunt, consuetudine vel de iure. Quodque huiusmodi notarii publici seu tabelliones et iudices ordinarii per id creandi possint et valeant per totum Romanum imperium et ubilibet locorum ac terrarum facere, scribere et publicare contractibus, iudiciorum acta, instrumenta et ultimas voluntates; decreta quoque et auctoritates interponere in quibus­cunque tale quippiam requirentibus, ac omnia alia facere, publicare et exercere, quae ad officium publici notarii seu tabellionis et iudicis ordinarii pertiner et spectare noscuntur. Decernentes ut omnibus instrumentis et cripturis per huiusmodi tabelliones, notarios publicos seu iudices ordi­narios fiendis, plena fides ubique adhibeatur in iuditio et extra, consti­tutionibus, statutis et aliis in contrarium facientibus non obstantibus quibuscunque. Insuper saepe nominato Collegio sive eiusdem praesentibus et futuris Physicis ut supra, concedimus et elargimur plenam facultatem, quod possint et valeant naturales, bastardos, spurios, manseres, nothos, incestuosos copulative vel disiunctive et quoscunque alios, etiamsi infantes fuerint, praesentes vel absentes, ex illicito et damnato coitu procreatos vel procreandos masculos et feminas quocunque nomine cendeantur, existentibus vel non existentibus aliis filiis legitimis, iis etiam aliter non requisitis, viventibus vel etiam mortus eorum parentibus (illustrium tamen principum, comitum et baronum filiis dumtaxat exceptis) legitimare, et eos ac eorum quemlibet ad omnia et singula iura legitima restituere, omnemque geni­turae maculam penitus abolere, ipsos restituendo et habilitando ad omnia et singula iura successionum et haereditatum bonorum paternorum et maternorum, etiam ab intestato cognatorum et agnatorum, ac ad honores dignitates et singulos actus legitimos, tam ex contractu vel ultima volun­tate, quam alio quocunque modo, tam in iudicio, quam extra, perinde ac si essent de legitimo matrimonio procreati, oiectione prolis illegitimae penitus quiescente. Quodque illorum legitimatio, per idem Collegium utsu- pra facta pro iuste et legitime facta maxime habeatur et teneatur, non secus ac si foret cum omnibus iuris solemnitatibus, quarum defectus spe­cialiter authoritate imperiali suppleri volumus et intendimus, dummodo tamen legitimationes huiusmodi praeiudicent filiis et haeredibus legitimis et naturalibus, quin ipsi legtimandi, postquam sic legitimati fuerint, sint et esse censeantur ac nominentur et nominari possit ac debeant ubique locorum tanquam legitimi et legitime nati de domo, familia et casata parentum suorum, ac arma et insignia eorum portare ferreque possint ac

Next

/
Thumbnails
Contents