Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 14. (1961) - Festschrift für Gebhard Rath zum 60. Geburtstag

WALDSTEIN-WARTENBERG, Berthold: Das Privileg König Philipps für die Herren von Arco

Das Privileg König Philipps für die Herren von Arco 463 bus in rectum feudum concessit et dedit accipere et auferre mutam in Turbulis, Arco, Balino et Condino et Saxes Banalli et totum illud, quod ipsi Olricus et Fridericus vel sui antecessores iure et non iure habuerunt et tenuerunt et abstulerunt 'et totum id, quod ipsi fratres Olricus et Fridericus nunc habent et tenent vel colunt aut accipiunt seu auferri fecerunt in rectum feudum concessit et dedit ipsis fratribus Olrico et Friderico eorumque haeredibus. Et de his omnibus ipsi fratres Olricus et Fridericus nominato episcopo nobiliter fidelitatem <) fecerunt. Haec igitur omnia praedicta non obstante lege aliqua vel rescripto seu rescriptis impetra­tis d) vel impetrandis approbamus et nostra regia authoritate eis fratribus Olricoe) et Friderico eorumque haeredibus confirmamus corroboramus atque integerrime donamus, secundam quod in praefactis publicis instru­mentis per omnia continetur. Necf) nobis nostrisque successoribus liceat supradicta nullo tempore nolle, cum semel volumus. Insuper etiam decer­nimus atque sub debito fidelitatis tibi Friderico Tridentinae ecclesiae electo tuisque successoribus in perpetuum iniungimus, quatenus, praefatas«) investituras et concessiones a Conrado condam b) Tridenti episcopo in iam dictis fratribus Olrico et h) Friderico eorumque haeredibus factis illibatas et incorruptas perpetuo custodias ac easdem investituras et concessiones eisdem fratribus Olrico et Friderico eorumque haeredibus reintegrare omnimodo procures. Praeterea statuimus atque ex certa scientia decernimus iam dictas res per investituram iam dictis fratribus Olrico et Friderico nobilissimis militibus á praefacto Conrado condam b) Tridentinae ecclesiae episcopo concessas ‘) .........iam dictis fratribus Olrico et Friderico eorum­q ue haeredibus seu successoribus inhaerere, ut nullatenus possint de eius familia seu progenie exire unquam. Damus vero et concedimus iam dictis fratribus Olrico et Friderico et suis haeredibus plenam authoritatem dandi tutores curatores procuratores ad omnes causask). emancipandi1) et interpondendi decretum et authoritatem contractibus minorum per totum suum districtum. Sie quis vero contra haec ausu temeraritatis vel aliquo modo venire praesumpserit iram et indignationem nostram et bannum sciat se graviter incursurum, centum quoque libras auri puri pro poena componat medietatem camerae nostrae reliquam partem ipsis fratribus, nichilominus praedictis omnibus semper in suo statu permanentibus. Ut °) C. nobilitatem. d) C. folgt getilgt seu. o) C. Olricos. f) C. Haec. s) C. praefecta. b) f. 31. ‘) folgt freigelassener Raum von 8 cm. k) C. cives. !) C. emancipationes.

Next

/
Thumbnails
Contents