Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 5. (1952)
NECK, Rudolf: Diplomatische Beziehungen zum Vorderen Orient unter Karl V.
84 Rudolf Neck B) 1527 März 25., Libanon. Syrische Christen bitten Kaiser Karl V. um militärische Hilfe gegen die Türken. (Kop. in Türkei /., Kart. 1.) IHS XPS. Nos tue C. M. inclinati ac prostrati eiusque pedes amplexantes et deoscultantes mandamus tibi ambasciatorem de parte rdi. domini d. Petri patriarche Antiochensis et ex parte nostra rdum. dominum d. Antonium Remolie archiepiscopum Damascenum ... (Es folgen wie im vorhergehenden Schreiben des Patriarchen die Angaben über die früheren Gesandten und die benötigte Hilfe für April 1528.) Et etiam mittat nobis, tua M. bombardas cuiusque generis ad fortificandum castella et terras una cum pulveribus quantum potest, quia in hiis nostris provintiis habemus loca oportuna ad faciendum pulverem, quia per totam Soriam tam Mori quam Christiani oppressi de Turchis clamant unanimiter postulantes tuam C. M. ul). Volumus tamen veniente tua C. M. ut omnes Iudei de Soria expellantur, eo quod ipsi Turchos fortificant faciendo illis sclopeta et bombardas atque alia arcua contra nos Soryanos. Volumus etiam ut nullus aliene nationis a nostra tue C. M. servire volens possit alicuius dignitatis uti comitis et equitis aurati seu prefertur gradius ascendere, quia Greci ut plurimum traditores et proditores reperiuntur. Sed nos 933 annis inter infideles subiecti sub fide catholica vitam ducentes secundum Romanam ecclesiam mandata eius nunquam preterivimus sicut Greci et alie nationes faciunt. Sed tua C. M. mittat unum viceregem et capitaneos qui sint de domo tue C. M. prout sibi videbitur pro qua nos omnes parati et prompti sumus mori sub pede equi tue C. M. per sacramentum factum inter nos cives tangendo propriis nostris manibus sacrum corpus Christi. Precamur autem et tuam C. M. ut veniens non depopuletur neque affligat Aethyopes sive Moros, qui adventum tue C. M. magno desiderio expectant sicut et nos Christiani usque quo totam Soriam sub dominio non habueris. Postquam vero in dominio totam Soriam habueris, sicut tue C. M. videbitur ita facies. Rogamus etiam tuam C. M. ut prelati domini nostri spirituales non sint aliene nationis a nostra si possibile est, qui vivant sub obedientia Romane ecclesie atque vexillo tue C. M. Et si dictus exercitus cum dicto rdo. domino d. Antonio archiepiscopo Damasceno non posset venire tua C. M., faciat dictum dominum Antonium archiepiscopum Damascenum procedere dictum exercitum per spatium duorum mensium cum vexillo tue C. M. ut veniens dictus exprcitus et applicans ad portum Tripoli Sorié nos possimus erigere vexillum tue C. M. Et sic tota Soria tue dominationi subiugabitur certe, certe, certe. Et Deus confirmabit que felix semper valeat. Ego Iohannes Kiliarchio confiteor ut supra per sacramentum verum et paratus sum mori sub pede equi t. C. M. m) Vergi. S chef er, Le voyage de J. Thenaud, S. 57 f. (Anm.).