Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 4. (1951)

BENNA, Anna Hedwig: Zur kirchlichen Symbolik. Goldene Rose, Schwert und Hut

64 Anna Hedwig Benna, Zur kirchlichen Symbolik: Goldene Rose, . . . Vgl. Heinrich Modern, Geweihte Schwerter und Hüte in den kunsthistorischen Sammlungen des Allerhöchsten Kaiserhauses, XXII., 1900, S. 141. Alphons Lhotsky, Die Geschichte der Sammlungen, Festschrift des Kunst - historischen Museums II/l, 1941—45, S. 56. Alexander episcopus servus servorum Dei. Carissimo in Christo filio nostro Maximiliano Romanorum regi illustri salutem et apostolicam benedictionem. Decus Romanorum pontificum predecessorum nostrorum institutum fuit sacra­tissima illa nocte, qua terre iniquitas deleta et lux ac veritas mundo orta est, inter missarum solemnia ensem ornatam cum insigni galero benedicere et consecrare cuipiam catholico principi condonandum, cuius sit in sanctam sedem apostolicam spectata devotio et qui non minus animi virtute quam inclita maiorum suorum nobilitate clarescat. Id sane mysterio non caret, largitur enim summus pontifex ipsum ensem, ut catholici principes erudiantur omnem potestatem esse a Deo, cuius unigenitus Filius, ut naturam humanam suo conciliaret auctori, eam assumere dignatus, eadem nocte nasci voluit infinitamque Dei potentiam per ensem designatam congrue in Christo vero Deo et Patri aequali ac vero homine residere, a quo ipsa sedes apostolica fuit data et stabilita fuit eiusque in terris vicarius in ea sedens gladium utrumque suscepit. Volentes igitur sanctorum patrum instituta observare tuam in primis maiestatem Dei bonitate ad regum fastigium supra ceteros subli­matam. Hoc tempore precipue delegimus, cui id munus insigne mitteremus, quod animi sui magnitudinem religionem in Romanam ecclesiam perpetuam observantiam ceterasque excellentes virtutes semper magnifecimus personamque tuam singulari prosecuti sumus et prosequimur caritatis affectu. Destinamus itaque tue serenitati per dilectum filium Antonium Fabreques decretorum doctorem cubicularium et nuntium nostrum eosdem ensem et galerum, quos 'velis pro tua in eadem sedem reverentia benigno ac devoto animo suscipere, ut galero ipso caput tectus Deique et dicte sedis benedictione munitus, possis omnia impiorum tela contemnere, ensem vero manum fulctus per illorum arma penetrarent sicut instituisti de Christiana re publica bene promereri. Accingere igitur, fili carissime, ense isto super femur tuum, potentissime, illumque pro Salvatoris gloria et ecclesie sue ac Christianorum quiete et defensione adversus truculentissimos hostes evaginare non differas, quandoquidem gladium, qui, ut inquit apostolus ad vindictam malorum et laudem bonorum concessus est, nullibi tua sublimitas oportunus aut gloriosus exercere possit. Datum Romae apud sanctum Petrum anno incarnacionis dominice millesimo quadringentesimo nonagesimo tertio pridie nonas martii pontificatus nostri anno secundo. J (ohanne)s de Valentia. L(udovicus) Podocatharus.

Next

/
Thumbnails
Contents