Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 3. (1950) – Leo Santifaller Festschrift

BENNA, Anna Hedwig: Herzog Albrecht V. von Österreich und die Wahl des Leonhard Layminger zum Bischof von Passau

Herzog Albrecht V. und die Wahl des Leonhard Layminger 59 elegit Dominus in salutem in sanctificaoionem spiritus et fide veritatis 2 a) Thess 2° 1) et ut essetis sanctus et immaculatus in conspectu eius, qui predestinavit vos ad Eph primo 2), vos elegit Dominus in plenitudinem potestatis, alios vero pastores in partem sollicitudinis, ut meminit beatus Bernhardus li° 2° de consideraeione ad Eugenium 3) vestre sanctitatis predecessorem de vestra potestate dicens, tu es sacerdos magnus, pontifex summus, princeps episcoporum, tu es, cui claves tradite, cui oves credite sunt, quibus et si alii celi ianitores et gregum pastores prepositi sunt, tamen tibi tanto gloriosius quanto differendus pre illis nomen hereditasti. Igitur iuxta canones tuos alii in parte sollicitudinis, tu in plenitudinem potestatis electus es, aliorum potestas certis artatur limitibus, tua extenditur eciam in ipsos, qui potestatem super alios acceperunt. Nonne si causa extiterit, tu episcopo celum potes claudere, tu ab episcopatu illum deponere et tradere Sathane potes et dicere huic monti, id est episcopo, vade et vadit *) et fine subdit. Itaque cum quilibet ceterorum habeat suam tibi ima commissa est gratissima navis 5) facta ex omnibus ipsa universalis ecclesia toto orbe diffusa, ut de quolibet summo pontifi dici possit illud Psalmigraphi 6), constituit eum dominum domus sue et principem omnis posses­sionis sue. Attendite igitur vobis, beatissime pater, et universo gregi, in quo vos posuit Spiritus Sanctus regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo Act 20°7) et videte affliccionem populi Dei gravem tam spiritualem quam secularem et periculum multiplex corporum et animarum ymo et universalis ecclesie, cuius adversarius dyabolus circuit querens, quem devoret, cui resistite fortes in fide prime Petri ultimo 8). Et presertim hoc tempore, quia iam venenum super venenum fusum est in ecclesiam Dei, quatenus umquam audivit talia sicut hodie Christiane religionis tractantur capita et membra, nescio si “) in cronicis et scriptis prioribus reperiantur b) consilia ad casum divini cultus tendencia. Heu quam periculosa vinea Domini Sabaoth conversa est in amaritudinem, dum hodie illud olym tam gloriose regnum Bohemorum cernatur in fide et moribus tam ignominose corruisse, quorum perfidie nisi acius occurratur, quasi tota ecclesia poterit peri­clitari extreme heresis Arriane, que licet in se gravior sit, quia circa divinitatem, ista tamen Bohemorum heresis ecclesie videtur magis periculosa. Est et denique venenum fusum in nobilem ecclesiam Pataviensem, cuius clenodia sollempnia ') quero quod gestrichen, nescio si am Rand nachgetragen. b) non gestrichen. !) 2 Thess 2, 12. 2) Eph 1, 13. 3) Bernhard von Clairveaux, Libri 5 de consideraeione ad Eugenium III. papam (Goldast, Monarchia, II, p. 76; PL. 182, p. 729): Quis sacerdos mognus, summus pontifex, tu princeps episcoporum, tu haeres apostolorum, tu principatu Abel, gubernatu Noe, patriarchatu Abraham, ordine Melchisedech, auctoritate Moyses, iudicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus. Tu es, cui claves tradite, cui oves credite sunt-, quidem et alii coeli ianitores et gregum pastores sed tu tanto gloriosius, quanto et differentius utrumque pre ceteris nomen haereditasti .... 4) Luc 7, 8. 5) Vgl. Hugo Rahner, Navicula Petri, Z. f. k. Theol., Bd. 59 (1946), S. 1—33. 6) Ps 104, 21. 7) Act 20, 28. 8) 1 Petr 5, 18.

Next

/
Thumbnails
Contents