Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 21. 1692-1699 (Budapest, 1898)
Függelék
dominum comitem Apor, cum intimatione, ut eas ad excellentissimi domini gubernatoris manus expediret. Hic vero confusioni manus immisere nolens ad dominum cancellarium literas remittit, quas iste ad excellentissimum dominum gubernatorem immediate transmittit sua vero excellentia prout ]>raestabant illos, quae ad aulam spectabant, ad eorum quibus intitulatae erant, manus promovet, literas attamen ad excellentissimum dominum generalem commendantem sonantes vice-capitaneo Claudiopolitano, pro certissima promotione suis inclusas transmittit, unde quo fato et ductu ipsis notum iterum ad manus domini cancellarii pervenerunt, quas idem dominus cancellarius in suis manibus retinuit, usque dum adveniente sequenti comitiorum termino controvertenteque excellentissimo domino generale commendante, quod nullás super actis praeteriti contiuxus acceperit statuum informationes; praetactas literas suae excellentiae domino generali commendanti praesentare coactus est. Quibus in comitiis reprotestatio quoque eiusdem domini cancellarii nuper in difíluxu comitiorum manibus domini protonotarii assignata, praelegitur, quibus tanquam durioribus terminis formulisque constantibus 11011 leviter rellic itae omnium nostri aures, adeo, ut et ipsum excelsum gubernium in quietudiue rerum turbaretur et licet placidiori modo componere negotia tentaverit, status tamen videntes se eatenus desiderato suo scopo non posse potiri abiecto teneriori maestitia, vultu imploravere regium gubernium, ut pro sua prudentia casum ventillare, nobisque satisfactionem impertiri dignaretur. Haec est genuina casus illius relatio. Datum in civitate Alba .Julia et generali nostra congregatione. Die 27. Novembris anno 1696. Universi status et ordines trium nationum Tranniae et partium Hungáriáé eidem annexarum mp. praesidentis. (P. H.) (P. H.) (P. H.) (Eredetije az orsz. levéltárban, erdélyi főkormányszéki osztály.)