Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 21. 1692-1699 (Budapest, 1898)
Függelék
esse solvendo fateri cogamur. Quibus in rei veritate perspectis, restrain excellentissiniam dominationem non posse non compati calamitatibus nostris, certo sumus persuasi. Eandem quocirca enixissinie rogamus, ea, qua apud onines pollet, autlioritate subveniat misellis, libertatem ab iis obtinendo, quorum potestati negocium subiacet. Quo ])raestito ad futura amicitiae officia nos totos arctissime devinciet. Serenissimaeque reipublicae paratissimorum servitorum numerum nostro augebit. Cui de reliquo foelicissinios successus praecamur et manenius aniici ad ofticia paratissimi. Michael Apafi. Ex castris. Az Respublicának. Excellentissimi, reverendissimi, illustrissinii, excellentes, reverendi, illustres, spectabiles, magniíici, generosi domini, universi serenissimae ac inclytae reipublicae Polonae status et ordines, domini nobis observandissimi. Perspecto tóti orbi christiano erga afHictos serenissimae reipublicae Polonae dementia compassioneque erga fratrem dominum Stephanum Apafi (qui unacuiii collega suo obses detinetur) non nihil moti, in certain erecti spem, pro iis coram excellentissimis etc. intercedere praesumpsimus. Qui pro debito illustrissinii principis Rákóczii obsides relicti diutinos carceris squalores etiamnum sustinent, in iisdem (nisi misericordia serenissimae reipublicae accedat) vitám finituri. Prolixis retroacta apud gnaros exaggerare verbis praecaventes, hoc unicum, eos dimissos, singularia clementiae exempla futuros; reservatos nihil ad summáin rei conducturos dixisse sufíiciat. Ut enim veritatem fari liceat, nec hi detenti per se, aut alios satisfacere ])oterunt, nec iisdem detentis a successoribus debitoris principis eadeni exegi poterit summa; cum obsides tenenteni spontaneam debitoris oporteret praestolari solutionem eum vero esse debitorem, qui ex proprio se aerario persoluturum iuramento spoponderat, res ipsa testatur. Verum una cum regno Transsylvaniae nosniet eandem summám etiam si persoluturos sponderemus, testamur Deum, excederet vires nostras; a primordio enim infoelicissimi illius expeditionis ducenta (ad minimum) certo sciant e Transsylvania periisse christianorum millia; desolatuni et exhaustum penitus regnum, ingentem eidem (mulctae nomine) impositam summám, cuius magna supersit, nec relaxata pars, tributum annuum adeo auctum, ut nos (nisi aliqua subsequatur relaxatio) non esse solvendo fateri cogamur. Quibus in rei veritate sie habitis,