Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 21. 1692-1699 (Budapest, 1898)

35. fejezet: 1692-1699 - Törvények és okiratok

Kiilczim : Illistrissimis dominis comitibus et respective Transylvaniae gubernatori, cancellario et thesaurario Georgio Bánffy, Nicolao de Bethlen, et Stephano Apor consignandum. De cancellaria. (Eredetije az orsz. levéltárban, főkormányszéki osztály.) d) 1698. ápr. 6. A császár leirata az Erdélyben felállítandó postái• ügyében. Sacrae caesareo-regiaeque maiestatis, archiducis Au­striae, domini domini nostri clementissimi nomine illusstrisimis dominis comitibus et respective Transylvaniae gubernatori can­cellario et thesaurario, Georgio Bánffi, Nicolao de Bethlen et Stephano Apor, hisce per benigne signiticandum. Notum aliunde est ipsis dominis comitibus rem postariam inter regalia supremorum principum numerari, huius vero a sacratissima caesarea regiaque maiestate familiam domino­rum a Paar tanquam feudatariorum non solum per omnes provincias liaereditarias, verum etiam per totum regnum Hungáriáé et provincias ad illám sacram coronam avito iure spectantes investituram habere. Ut igitur postae, quae reipublicae quam maximé necessariae sunt, aequae bene in Transylvania ordinentur et constituantur ac in aliis provin­ciis haereditariis, idcirco alte nominatam suam maiestatem sequent a puneta clementissime resolvisse. Primo. Loca postarum constituendarum a gubernio sacrae caesareae maiestati denominentur, constituendae [sunt] ipsae postae iuxta determinationem caesaream emanatam. Secundo. Magistri postarum in locis constituti quantum fieri potest ex incolis Transylvanicis ita assumantur, ut tres partes illorum magistrorum constituantur ex Trannicis incolis et quarta pars ex extraneis, subditis tamen suae maiestatis. Tertio. Magistri postarum, si non ha beant possessiones reales, non censeantur in iura et privilegia incolarum adoptati, sed tollerati tantum, quod si vero coemptis pos­sessionibus realibus iura et privilegia incolarum inpetraverint, eorum etiam capaces censebuntur. Quarto. Dicti magistri postarum sive possessionati, sive non possessionati in Transylvania quoad civilia et cri­minalia subiecti sunt iudicio gubernii, salva appellatione ad regem, in rebus vero ad officium suum postarium apper­tinentibus primam instantiam sortientur apud generalem ERDÉLYI ORSZÁGGYŰLÉSI EMLÉKEK. XXI. K. 23

Next

/
Thumbnails
Contents