Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 21. 1692-1699 (Budapest, 1898)
35. fejezet: 1692-1699 - Törvények és okiratok
strissimis dominis comitibus et respective Transilvaniae gubernatori, cancellario et thesaurario Georgio Bánffi, Nicolao de Bethlen et Stephano Apor, hisce perbenigne significandum. Eandem sacratissimam caesaream regiamque maiestatem benignissimo animo et magna cum satisfactione intellexisse promptitudinem et devotionem eorundem, quibus clementissimae suae maiestatis menti in accordando nomine dominorum statuum millione pro praesentibus necessitatibus petito corresponderunt. Ac quovis praedicti domini magnates defectu facultatis et plenipotentiae a dominis statibus sponsionem illam simpliciter adimplendam in se suscipere non potuerint, sed tantum consensum praedictorum dominorum statuum in eundem millionem pro praesentibus uecessitatibus pendendum, omni conanime et bona tide procuraturos in se receperint, quia tamen sacra caesarea et regia maiestas non minus de humillima omnium dominorum statuum devotione et observantia, imo et prudentia, quibus imminentis necessitatis momentum facile prospecturi et eidem assensum suum accomodaturi sunt, quam praedictorum dominorum magnatum se securam gerit, compediandis rebus tiducialiter altissime nominatam sacratissimam maiestatem sequentia puncta benignissime ratihabuisse nimirum : Primo: Ad singula capita si hospes militem communi secum mensae usu alit in sortem soluti acceptentur menstruatim singuli tloreni, si vero vel ex pauperie incolae vel pro misera constitutione quotidiani alimenti, quo ipse incola utitur, praefatus usus communis mensae militi non convenire, nec sufticere posset, atque adeo ad incommoditates utrincque vitandas hospes militi non mensam, sed ad tenorem regulamenti unum thaleruni menstruatim et duas libras Austriacas panis dietim daret. tum a singulis capitibus loco praedicti tloreni acceptentur per mensem singuli thaleri in potestate autem et arbitrio liospitis non militis situm sit mensam vel thaleruni et panem dare, sicut regulamentum fusius explicat. Secundo. Ad alendos militum equos, qui sumptibus caesarei aerarii incumbunt, subministretur avena, foenuni et stramen et cubulus avenae continens metritas Transilvanicas quatuor non pressas, non cumulatas, sed convenienter abrasas in loco ipso, ubi militis equus liybernam stabulationem habet, acceptabitur 30 x-gris pondus foeni centenárium Austriacum in eodem loco 45 x-gris ligamen straminis ex duobus vel tribus manipulis aestivis constans ob modernam huius praesertim anni sterilitatem l 1,» x-gri. Tertio. Sacratissima sua caesarea regiaque maiestas in solutum saepe fati millionis a provincia acceptabit 4000