Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 21. 1692-1699 (Budapest, 1898)

35. fejezet: 1692-1699 - Törvények és okiratok

possidet, ut quare bonorum ademptionis causa conqueratur, non videamus praegnantem rationem. Quin imo sicut nunc dictis, suae dominationis illustrissimae tiliis, omni liberrimo conversations inter nos iure, nota parentis non obstante, uti, ruique vetitum non est, ita et parenti, ex quo pedem denuo in Transylvaniam ferre coepit, per nostra vota, ut et eminenter supra allegatani Thordensem deliberationem, quietam in Trannia vitam agere, oeconomiaeque suae pacate incumbere licuit, prout et imposterum etiam per nos licebit. Quanquam liumillime fateri cogamur, per multarum dissen­sionum semina, hue atque illuc, non ab aliquot solum anuis, sed etiam in praesens, in complurimorum, perque conse­quens omnium nostri conturbationem, disseminata, adeo simus exsauciati, ut miremur, tandem dominum comitem post tot etiam motus, et machinationes, quorum nec ipse desideratos fruetus unquam capere potuit, nolle conquiescere. Quibus in constantis, et desultorii animi, signis tarn luculenter cognitis, vix secus eum sub vestrae Majestatis sacratissimae clementissimam protectionem se reeepturum fuisse, nobis imaginari possumus; nisi eundem existima compulisset necessitudo. Quare toties cognita mutabilitatis et praeeipitandi bonum publicum inclinatio 11t defungatur publicis nobis nec servitio vestrae Majestatis sacratissimae, nec etiam securitati communi conveniens fore videtur. Coram benignissimo igitur Majestatis vestrae throno, quam devotissimo provoluti, per viscera misericordis dei supplicamus, quatenus, ratione praemissarum quam humil­lime expositarum anxia exspectatione nostra sacratissima vestra Majestas caesareo regia, clementissimis resolutionibus consolari dignetur, eatenus certe, quieti animorum omnium, hactenus lianc ob rem non leviter contristatorum, tranqui­litatique publicae clementissime consultura. Servet supremum mimen sacratissimam vestram cae­saream regiamque Majestatem quam diutissime incolumen. eandemque simul cum sacerrimo diademate, de omnibus suis nomiuisque christiani hostibus semper triumphantem gloriosissime jubeat perennare. Datum in comitiis nostris publicis et generalibus Claudiopoli anno 1694 die 3-a Április sub tribus sigillis nostris nationalibus infra appressis. Sacratissimae vestrae caesareo regiaeque Majestatis humillimi perpetuoque fidelissimi subditi st atus et ordines trium nation um et quatuor religionum in Trannia. (A gróf Komis Mihály által készített másolat után.)

Next

/
Thumbnails
Contents