Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 21. 1692-1699 (Budapest, 1898)
35. fejezet: 1692-1699 - Törvények és okiratok
articulo praedicto contrariari. Quod maius, cur exercitium religiouis uostrae ex civitate Claudiopolitana excluserunt, si articulum legitimum habere volunt. Hoc idem nobiscum factum est. Albae Juliae in civitate duo templa, duae religiones, catholica et calviniana, utrumque templum occuparunt, articulo enim praedicto dictante, si unicum tautum templum fuisset, nobis aediticare debuissent comniuniter. non ut utrumque a nobis abripuissent, sic manifeste videntur adversarii articulum ilium per contrarium suum usuni annihilatum esse. Ad tertium argumentum replica. Primo. Certum est, quod omnia templa. collegia, monasteria in Transylvania (praeter duo vei tria in quibusdam pagis minima) sunt aediticata per sanctissimos pontitices, Stephanum, Ladislaum et caeteros alios reges et wajwodas Transylvanicos pro exercitio religionis catholicae et ab iisdem bonis stabilibus donata et ornata, iuxta ilium s. matris ecclesiae de s. Stephano et Ladislao hymnum, struunt templa, ditant donis, ornant gemmis et coronis, cruces et altaria etc. His rationibus a catholicis aediticata, pro ritu catholico consecrata templa, collegia etc. iuxta ius fundationis sunt catholicorum haereditaria : 110s autem catholici nequidem unquam eriminis accusati, non ut convict i fuissemus, non amisimus, nec amittere potuimus. Secundo. Ilia templa, collegia, more nostro sunt dedicata quibusdam sanctis, quorum cultui adversarii renunciarunt et sacraficata ab episcopis catholicis pro ritu catholicorum. Tertio, Juxta leges etiam |>oliticas nostras, quorum nomina sunt literis inserta donationalibus et privilegiis fundamentalibus, bona eos et posteritates eorum concernunt. liac étiam ratione ]>olitica et articulorum nostrorum virtute eaedem ecclesiae catholicos concernunt, bona etiam ecclesiastica personis catholicis et ecclesiis collata. conceruere dignoscuntur. Quarto. Si cult us religionis catholicae adversariis non piacúit et e gremio s. matris ecclesiae recesserunt, sic fundamentis catholicorum renunciarunt, per hoc etiam accessoriis, hoc est bonis de iure renunciare deberent; sed si bonis ecclesiarum catholicarum uti velint, ut tilius prodigus, revertantur ad ecclesiam, ab ipsis relictam perlibenter a catholicis recipiendi et sic tum ecclesiae. tum bonorum eorum usus eis 11011 praecludetur. Templum maius Claudiopolitanum, nunc ab unitariis possessum, merito catholici effiagitamus :