Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 21. 1692-1699 (Budapest, 1898)

35. fejezet: 1692-1699 - Törvények és okiratok

1692. APRIL. 139 alii plurimi ordines iusto et legitinio rnodo simt ex Tran­sylrania expulsi et patres quidem Jesuvitae temporibus catholicoruni principum de legitimo iure proscripti. Secundo. Habemus articulum quod ubi unum templum reperitur, illud populo numero maiori assignetur templum. minori et templo privatae parti communiter aedificetur. Ergo articulariter et legitime a catholicis sunt templa abrepta. Tertio. Declinato populo a catholica religione, quoniani templa eiusdem populi erant, a nemine abripuerunt, sed prae manibus antiquorum possessorum retenta sunt. Ad piimam adversariorum obiectioneni resolutio. Episcopus, patres Jesuvitae, Dominicani, Moniales ac alii plurimi ordines nunquam citati, nunquam convicti, nullius poenitus criminis rei, in nullo articulo (praeter patres Jesuvitas) proscripti aut condemnati, expulsi sunt ex Tran­sylvania, plurimi eorum mactati et miserabiliter trucidati al) adversariis, legantur libri et articuli constitutionum, ut sunt decretum Approbatae et Compilatae constitutiones a sacratissima etiam niaiestate contirmati, nequidem ulla nientio sententiae et articulorum de eisdem emanatorum. Ergo illegitime sunt expulsi ex provincia. Quod autem proscriptionem patrum Jesuvitarum arti­culariter factam attinet, fatemur nos catholicos pro instruenda iuventute maximam necessitatem habere scholarum, collegii et professorum. Certum est enim, patres Jesuvitas non clam intrasse in Transylvaniam, sed a celsissiino principe Stephano Bathorio eos vocatos esse, eisque tein})la et collegium ac bona etiam (ut patet ex suis donationalibus literis) propriis principis pecuniis coempta, douasse. Annis 1579 et 1581. Circumscripti sunt articulariter patres Jesuvitae. Anno 1588. Articulariter proscripti sunt tempore Sigismundi Bathory catholici principis. Annis 1595 et 1599. Annihilato articulo praedicto, recepti sunt Jesuvitae, declarant in articulis, siquidem Jesuvitaruni proscriptio fuit contra unionem et oppressionem religionis catholicae, hac ratione recipiantur. Annis 1607 et 1610. Iteruni articulariter proscripti sunt. Anno 1615. Calvinianus princeps Gabriel Bethlen annihilatis articulis praedictis, iidem articulariter iterum sunt recepti, quos donio, vineis et aliis appertinentiis donavit, quae etiam hodierna die vigore eiusdem collationis a nostris parochis possidentur et victualia eis dedit et alii principes successores eos usque ad annum 1653 patiebantur et prae-

Next

/
Thumbnails
Contents