Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 21. 1692-1699 (Budapest, 1898)

35. fejezet: 1692-1699 - Törvények és okiratok

Bathori in regnum hoc plantati, principi Sigismundo Ba­thori veluti anima sua salusque patriae, cui commendati fuerant, ab ingressu arcerentur. Sed responsum in nobis deprehendimus, peccata scilicet nostra in causa esse, quod grex sine pastore, iuventus copiosissima et florentissima, tam charis olini institutoribus, successu quoque temporis perpetuo spoliarentur. Ex adverso probe scientes quid sinistrae infor­mationes efticere possent, atque ut dici solet in turbido piscari quid sit, irruptionem Tekelianam in regnum nostrum ciusabamus: sub cuius praetextu pars adversa non subsi­dium pro regione tuenda, sed evertenda religione ca­tliolica apud augustissimam aulam caesaream satagebat; pacatis mox animis et aliqua spe affulgente quieturi regni nostri, unanimi consensu statuimus ut nos pro stabilienda religione catholici conferre et communicatis intentionibus nostris, contra torrentem niti et vulnus ani­morum nostrorum in eo ipso puncto, in quo rursus a nobis arcebantur patres, augustissimo imperatori manifestare. Insuper addidinius postulata pro eniolumento ecclesiae c.itholicae, in quibus primum et ante omnia episcopum loco suo reponendum anhelabamus, ne tantus domini grex suo carerent pastore, quae omnia 6 punctis comprehensa clemen­tissimo domino nostro imperatori Leopoldo humillime porrexi­mus. Accepta favorabili desuper resolutione, in bivio furtunae bellicae constituti etsi generalibus solum terminis ordinibus olim in Transylvania commemorantibus petebatur liber regressus; quia tamen adversarii exceptis d. d. patribus jesuitis facile iu sententiam nostrani de ordinibus ingressuris credebantur, nominanter urgebamur, ut palam edisceremus, si tilios Ignatii desideraremus, quod nos non iam in para­bolis, sed clare ediximus: eorumnos ingressum petere, quorum collegium academiam Claudiopoli dirutam, eorum qui Albae •luliae, Varadino, Karansebesino et ultimo demum quo et abbatia b. v. Mariae de Colos-Monostor sine iure, sine legitima citatione, nullius convicti sceleris, uti loquuntur authenticae principum Transylvanorum litterae, eos inquam nos petere ut restituantur nobis et nos illis. Scena haec erat omnium vulneruni gravissima et plurimorum causa, iam iam infligendorum eversionis pacis et tranquillitatis publicae et uti ex resolutionibus Ciliiuii datis patet et ex intinitis causis, nulla nominata, nec allegata, ob quam difticillimi extitere adversarii in componendo religio­nis negotio. Scutum inexpugnabile dabat nobis clemen­tissimum imperatoris diploma, ut in quibus nos gravatos sentiremus, tidenter properaremus, qua utique facultas daba­KRDKLYI OKSZAGGYULKSI EMLKKKK. XXI. K. ®

Next

/
Thumbnails
Contents