Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 21. 1692-1699 (Budapest, 1898)
35. fejezet: 1692-1699 - Törvények és okiratok
conveniens diplomate non stare et illud e re et qualiter sentiendum de illo sit, interpretantes praescribere normám quoque absonum. Dominorum Romano-catholicorum replicam apjirobo et imposterum de materia hac nihil amplius movenduni erit, siquidem supremo favente numine, meliora ab aula exspectenda erunt et huic controversiae convenienter mederi clementissime intendet. Quibus valere cupio, maneoque illustrissimarum, spectabilium, magniticarum, egregiarum nobilium generosarum dominationum vestrarum Cibinii, 28. Maii 1692. servus Fridericus comes Veteranv. (Egykorú másolata az egyet, könyvt. Hevenesi gyűjt. LXXIY.) XI. 1692. máj. 28. Az esztergomi érsek levele a kolozsvári kath. plébánushoz. Admodum reverendo domino n. n. almae ecclesiae Claudiopolitanae parocho Romano catholico. In Transylvania. Pastoralis nostra vigilantia et sollicitudo ad ecclesias quoque Transylvaniae, utpote metropolitano nostro primatiali ac legati nati niuneri legitime et ab antiquo subiectas se se extendens, occasione famae cuiusdam de periculo ibidem violandorum iurium et bonorum ecclesiasticorum vehementer nos urget, ut te velut e primariis ibidem degentibus ecclesiasticis paterne admoneamus et cohortemur, quatenus omnimodam curam adhibeas, ne sive Claudiopoli. sive alibi uspiam in praeiudicium iurium et beneticiorum ecclesiasticorum in publicis regni comitiis aut quacunque alia conferenda quidpiam concludatur et admittatur. Quin imo in id unice una cum aliis ecclesiasticis personis ac dominis catholicis isthic degentibus incumbas, ut quae temporum ac bellorum iniuria contra menteni piorum tidelium abalienata sunt, eadem rursus bonis modis ac viis debitis in integrum restituantur. Inhibemus proinde quam severissime, ne absque nostro praescitu et approbatione vel unum palmuni terrae per commutationem, transactionem aut alia quavis ratione ullatenus cedas. Xos vero post hac de omnibus ac singulis isthic actis aut imposterum agendis diligenter ac frequenter inforniare non negligas, ut tanto melius muneri nostro pa-