Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 21. 1692-1699 (Budapest, 1898)

35. fejezet: 1692-1699 - Törvények és okiratok

postulatis uostris consentirent, frustra obiiciebatur, quando­quidem enim sacratissima Maiestas vestra postulata nostra iusta esse declaravit clementissime ac propterea providen­tissime cogitaverit, aliud remediuni non dabatur, quam id proponere ex parte nostra, in qua parte sumus laesi, quod clarissime docent postulata nostra, quibus remedium prae­cipuorum malorum nostroruni praestolabamur. Securi itaque de clementissima sacratissimae Maiestatis vestrae resolutione. ut iu quibus uos gravatos sentiremus, proponerimus, nihil contra valorem diplomatis egisse nos, quilibet rationabiliter argumentando deprehendet. Ex adverso si repositis ad po­stulata nostra adversariorum postulatis coniiciamus oculos evidentissime deprehendemus: postulata adversariorum im­jjossibilia fuisse et praejudiciosa I)eo, ecclesiae catholicae unionique, ad quam omnes principes Transylvaniae ac regni­colae iurare solent. Ad postulatum enim nostrum de episcopo et hoc ad libertatis aequilibrium, ab omnibus aliis religio­nibus receptum reposuerunt: permissuros se episcopum, sed ijui episcopali dignitate non polleat, neque titulo gaudeat, quod neque nos, neque illi facere poterant, ut episcopum ea dignitate privent, quani summi pontifices dederunt, san­etissimi reges Ungariae confirmarunt. An non et illud impos­sibilitatem involvit, ut academiae adversariorum iisdem privilegiis, iuribus, dignitate gaudeant, qua gaudebant academiae catholicorum, illud impossibilitatem aliquam comprehendit, ut liliertas sit aequalis adversariorum ac nostra et tamen niliil de nostris, sine iure, sine legitima citatione (uti loquuntur authenticae principum Transylvanorum literae) acceptis olim, restituatur, quod tamen intendere volunt in omnibus fere suis punctis adversarii, quomodo itaque stabit aequalitas libertatis, si unusquisque non omnia, sed neque aliqua ex suis rehabere possit. Praeiudiciosa etiam ecclesiae catholicae adversarios postulasse, nemo est, qui ambigat; quid enim magis prae­iudiciosum esse poterat, quam centenis aliquot millibus, (juae possidebat ecclesia catholica olim, velle assignare 2000, quibus perceptis, perpetuo omnibus ecclesiae Ijonis obrenunciaremus ? Assignabatur Monostorinum cum abbatia, ita tamen, ut p. p. Claudiopolitani, inio tota ecclesia catholica fransylvana abdicet ius omne, in omnia ecclesiae bona et in pei-petuum; quid praeiudiciosius et magis invalidationi diplo­matis favens, quam recursum ad suain sacratissimam Maie­statem vestram velle impedire; appendicem nobis favorabilem tollere, quod tamen illi plurimum reservasti. An non prae­iudiciosum et illud ternario numero catholicorum consiliario­ERDKLYI ORSZÁGGYŰLÉSI EMI.ÉKEK. XXI. K.

Next

/
Thumbnails
Contents