Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)
34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok
tibus, assecurantes illos sacrae c.aesareae regiaeque Majestatis nomine sub bona lide christiana, quod quoscunque dictum Transylvanici status consilium intimum assecuravit, illi similiter ex parte militiae Suae Majestatis, vel domini generalis commendantis securissimi esse poterunt, super quo praesentes nostras literas assecuratorias inclyto consilio intimo status Transylvanici dedinius sub bona lide et parola principis Germanici imperii et sacrae caesareae regiaeque Majestatis etc. Datum. 2-o. Super hoc puncto sobrie et solide consultandum, qualisnam processus teneatur in revocandis illis, qui cum Tokolio abierunt: nonne esset consultum, ut paucis et nequissimis exceptis reliquis omnibus amnestiam generalem Sua Majestas publicari curaret, conditionibus in hanc rem necessariis appositis et termino temporis ad redeundum praefixo, uti e re visum fuerit. Idem etiam dedonii manentibus et suspectis, vel quoquo modo metuentibus determinandum, ut ita negotio vel periculo ad pauca capita recidente consequamur haec duo: 1-o. Xe metuant multi, metus enim pessimus consultor est. 2-o. Ut major pars illorum suspecta Tokolio reddatur, planum enim est, illos, quibus absolute gratia vel