Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)

34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok

mopere dubito et adhuc sub judice lis est. Praeterea •quoque, ut ex ante et hesternis meis emanatis collegerit Excellentia Vestra, id sibi ratum liabeat, ut reliquis ad insurrectionem convocandis Comitatensibus rigorosissimo et •sine ulla prorsus mora ordine praecipiatur, quatenus se •copiosiori, quo poterunt, numero quam citissime ad Szasz­-sebes, germanice Millenbach, sistant et congregant, quem in linem itaque pro maiori efficacia non exiguum foret, si •quidain cum secretis mandatis ad inclytam regni Transyl­vaniae militiam, uti et Siculicalem, dimitterentur, lioc enim tenore, ut pro conservanda patria atque contestanda fideli­tate erga suam Maiestatem sacratissimam vitam et sangvi­nem eftundant et suam patriam nobiscum conjunctis viri­bus extremum usque defendere debeant, neque secus faciant; nos vero nullatenus omissuri eandem realis militis obliga­tionem contra liosce paganos honorem et vitam offerre. Quae ulteriora mihi advenient novalia, Excellentiae Vestrae syncerissime consignare non negligam. Eidem me recom­mendo et maneo Excellentiae Vestrae servus obligatissimus ex corde syncerissimus Donatus Heisler. P. S. Pro certo dicitur, quod introitum tentare vel­lent per Torcsvar, Boza et Ojtoz, et provisionem facient in Rukari, Kempinae et Plojesd. Ad passum Frek misi 200 sclopetarios ex Cibinio, omnes passus reliquos in terra Foga­rasiensi custodit per pedites suos magnificus dominus Gre­gorius Bethlen, et servat apud se tria vexilla equestris ordinis ex Udvarhely, 200 Valachos equites, uti mihi dixit, et omnes milites equestris ordinis ex terra Fogaras; cum istis omnibus custodiet passus et terram Fogarasiensem usque ad Alutam vel Rubram Turrim; et si domini Comi­tatenses stant apud Szaszsebes, ubi et omnes passus sunt occlusi, possunt custod(iri) ad sinistram usque ad Rubram Turrim, ad dextram usque ad Valkany. Hic habeo duo re­gimina equitum, 200 sclopetarios, sex vexilla ex Udvarhely, novem ex Aranyos et Marosszek; in passu Tomos 150 Grermanos pedites, apud Bozam stant duo regimina et 200 sclopetarii, cum omnibus Siculis ex illis tribus sedibus et ex Czik; apud passum Osdolam 100 Germani equites et tot Siculi, apud passum Ojtoz 200 Germani equites et pe­dites; et mandatum est, ut omnes pedites ex istis tribus sedibus ad passum Ojtoz et Osdolam confluant et defen­•dant. Pro nunc sic est facta dispositio: si sua Excellentia

Next

/
Thumbnails
Contents