Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)

34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok

cxxv. 1690. aug. 5—6. Heisler IJondt levelei Telelcihez. a) 1690. aug. 5. Excellentissime domine, domine mihi colendissime. Repraesentarunt litterae ab inclyta deputatione mihi exhil)itae quaerelas et difficultates, quas in doniinuni La­dislaum comitem Csaki, reverendum patrem Dunoth iactat Excellentia Yestra et inclyta dicta deputatio, quibus eosu­per mutui responsi loco innotescens, tam dominum comitem Csaki, quam patrem Dunoth penitus nullam ab excelsa aula agendi aut pertractandi in regno sibi concessam esse facultatem, qua ratione eorundem propositiones non solum nullatenus attendendae, eoque minus observandae sunt, sed etiam nec minima adhibenda est fides, et solo perspecto hujusque zelo, ac perpetrata fidelitatis realitate intentiones sacratissimae suae Majestatis doniini domini nostri clemen­tissimi exequi conantur; ego vero easdem difficultates ad suam sacratissimam Majestatem humillime deferam, spe fre­tus, quin non benignissimum recepturae responsum, quod Excellentia Vestra data occasione et commoditate inclytae deputationi suaviter tamen notificare ne gravetur. Praeterea supra modo recensitum punctum ab excelsa aula mihi aliud quid patefactum, scilicet regem Poloniae per Moldaviam Tartaros Budziakienses aggredi, eos terra liactenus obsessa armis suis ejicere, atque provinciam istam in exstirpatio­nem eorundem devastare allaboraturum fore, ad quod opus et bonum eatenus propositum conficiendum, regiae suae Majestatis exercitum actuale iamiam iter suscepisse et paulo post in confiniis dictae Moldaviae adventurum esse fertur: ut autem appropinquante regio exercitu intentum hocce quo securius mandaretur effectui, etiam sua Augustissima Rom. Imper. Majestas partem armorum suorum eidem con­iungere, simul vero benignissime statuit, ut exposcente ita tum commune bono, quam ipsa belli ratione inclytus status Transylvanicus suam quoque attribuere assistentiam et quinque millia equestris ordinis bene armatos milites penes Grermanicam militiam hac exeuntem sistere, exmittere ac coniungere debeat. Adeoque Excellentiae Vestrae proposi­tum hoc cum inclyta deputatione communicare, atque tali

Next

/
Thumbnails
Contents