Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)
34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok
rum fiendae assignationis sonantes literas obtinnisset, ac penes easdem suum et praefatarum dominarum mandatarium sufficienter instructum ad iteratas dicti olim principis intimationes, pro effectiva dictorum bonorum assignatione et apprehensione expedivisset, nihilominus variis eorum per memoratum quandam principem allegatis ex rationibus et vel valetudinario ejusdem defunctaeque etiam consortis suae statu accedente, nullam effectivam habere potuerunt contentationem, praedeclaratum tamen mandatarium cum ea affidatione idem quondam princeps primariique ejusdem ministri simul existentes remiserunt, quod alio quovis tempore, ubi noviter suum acl id expediverint legitimum mandatarium, effectivam, vel peractualem in specie bonorum modo praevio realiter jam divisorum et pro ipsis excisorum resignationem, aut aequivalentis eorundem pretii depositionem, eaedem dominae consecuturae sunt satisfactionem. Interim dum sub anni proxime praeteriti initium noviter idem princeps palatinus suum et praenotatarum dominarum mandatarium pro apprehensione erga praemissam affidationem legitime praetensorum bonorum, aut pro iisdem aequivalentis summae levatione expedire voluisset, eo tum dicti olim principis ablegato egregio Paulo Nagy hic ad augustam aulam nostram existente intentionemque memorati principis palatini subintelligente, procul dubio legitimam dictarum dominarum acquisitionem protrahendi remorasque et inanes iisdem expensas causandi animo, alias ipsi principi palatino sonantes obtinuisset literas, quibus tali ex supposito, quasi vero idem intuitu praescriptae praetensionis justitiae et aequitati conformi per fidelitates vestrax qua status Transylvaniae impendenda satisfactione contentus reddi nolens, rigorosis nostris mandatis, iisdem fidelitatibus Yestris minatus fuisset, eidem demandaveranius, quatenus idem legibus et consuetudinibus Transylvanicis se accommodare et juxta eas procedere velit, siquidem tali juris ordine observato, eaedem Fidelitates Yestrae, et defunctus etiam princeps satisfactionem ipsis dnabus impendere velle ultro pollicebantur. Cum autem idem princeps palatinus pollicitae ejusmodi satisfactionis nullum hactenus vidisset effectum, praesertim in re tam clara, quae ulteriori juris processu haiul indigeret, ex eo, quod nihil aliud, quam praespecificata bona secunduni constitutiones et leges vestras, uti superius attactum est, praefatis dnabus, vel ipsarum etiam mandatariis absentibus, et insciis per ipsasmet Fidelitates Vestras, quam status Transylvaniae quadripartita et divisa sorteque divisionaria pro dictis dnabus in personis