Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)

34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok

CXIII. 1690. ápr. a) Heisler levele a fejedelemhez. 1690. ápr. Celsissime princeps, domine mihi gratiosissime. Aeceptis ab augustissimo imperatore, domino domino meo clementissimo, per modernum cursorem ultimis ordini­bus, ut regimina, quae tempore praeterito in hac provincia substiterunt, versus Haczok et Karánsebes sese moveant, debui id ipsum Celsitudini Yestrae non solum tenipestive insinuare, sed et quo tempore iter destinatum aggredi quibusque tractibus progredi debeant, in annexa signatura. pro majori meliorique directione patefacere. Prae primis autem ad suscipiendum et continuandum, sine damno et opressione regnicolarum militiae caesareae motum atque progressum necessario requiritur, ut commissarii sufficientes et discreti, conducendis singulis regiminibus praeficiantur, qui habita cum commendantibus regiminum amicabili cor­respondent, militiam ea cum discretione ducant, ne unum regimen cum altero in stationibus conveniat, quod regnicolis majorem aggravationein et in regiminibus aliquam confu­sionem facile inferret. Commissarii autem tenipestive ordi­nandi erunt, ut unus quisque sciat, cum quo regimine, quousque et quo tractu eidem procedenduni erit, ut omnes in transitu confusiones et inconvenientiae praecaveri possint. Administrate tritici et avenae in deputatione ultima Ebesfalvae regnicolis ad administrandum assignatae, siquidem lente et negligenter procedit. Celsitudinem Yestram obse­quiose rogo, ne gravetur homines suos expressos quaqua ver­sum cum severis mandatis emittere, ut tritici et avenae residua pars, Albam Juliam vel in Haczok, sine ulla pro­crastinatione et mora devehatur, ne militia ex defectu panis, panem a miseris subditis, cum damno et ... . pere et extor­quere cogatur, qui excessus alio medio terit. quam si media vivendi regiminibus a commis .... tur. Et quia de praesenti regimina Yeteraniano .... chionis Doria in districtu Barcensi maximam pa .... libus poenuriam, serio committendum est, commissárius .... ministrationem natu­ralium, diligentissime occupentur, ne forsitan militia ex fama et inopia victualium, ad provisiones extraordinarias

Next

/
Thumbnails
Contents