Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)
34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok
e) 1689. decz. 17. Orszag nevevel Caraffa generalisnak 17. D e c e m b r i s A1 b a e. Excelme dne, dne nobis gratiosissime. Penes sincerum pro salute et prosperitate Yrae Exciae votum et cum omni gratiarum actione ac submissione conjuctam, multorum Yrae Exciae beneficiorum recognitionem per praesentes Yrae Exciae repraesentare volumus. Quod nos ad mgci dni Pauli Caroli Komornyik superioris commissarii, Vrae uti praesumimus Exciae mandato, subnixam intimationem, ad promovenda sacr. suae mtis dni dni nostri clmsmi servitia, quadringenta florenorum Rhenensium millia et desideratam etiam pro specificatis ah ij^so suae mtis regiminibus naturalium summam promisimus. Et quidem haec omnia testamur deum. quod paternae suae mtis augustissimae erga nos clementiae et publici christianitatis emolumenti respectu, ex toto corde cum humillimo zelo et gaudio offerimus. Sed quod ad nostram paupertatem et insperatam hiijus anni sterilitatem attinet, metuimus omnino, ne effectus conatibus nostris, magno quidem cum nostro dolore, difficilius tamen, quam res et syncera nostra obsequendi intentio requireret, respondeat, quod ne vitio nobis vertatur, vestram quidem Exciam cum submissa confidentia et medio ejusdem, ad clementissima sac. suae mtis genua provoluti, quem humillime oramus et obtestamur, poterit enim aug. sua mtas et Yra Excia per alios etiam (si forte minus nobis in hoc puncto creditur) suae mtis ministros hic apud nos partim degentes, partim itinerantes, tamquam penuriae nosrae oculatos testes penitius informari, quae certe ad illos terminos devenit, ut vix his promissis praestandis nos effecturos, ne dum majori oneri sufferendo pares nos futuros speremus; cujus testes sunt et erunt deus, conscientia nostra et ipsa denique tristis experientia. Singulari etiam cum dolore Yrae Exciae et medio ejusdem sac. suae mti deferre cogimur, inclusam dni Francisci Klobosoczki, dominus Iiakoczianae bonorum adminisratoris commissionem, quam Somlyoinum transmisit, quanto per nos ista novitas, quae totius nostri status et omnium libertatum ac leguni (quae vita ipsa cariores sunt) eversionem praesignat et minetur, turbaverit, profundo Yrae Exciae judicio comittimus, calamo certe exprimere non possumus,