Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)

34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok

commercium in quonam Celsitudini Vestrae praejudicent, cupivissem, si Celsitudo Vra eatenus specialia mihi noti­ficare dignata fuisset, ut congruam superinde facere po­tuissem reflexionem. Celsitudinis enim vestrae jurisdictioni praejudicare nolo, nec possum, negotio autem hocce, prouti mihi ex gravium et peritorum virorum, harumque partium regnicolarum consultatione ahunde cognitum est. Sic se habente, Celsitudinis Vestrae jurisdictionem laedi non video, nam pretium salis, quod etiam antehac in Maramaros erat constitutum, unacum consueto Celsitudinis Vestrae telonio, in suo esse et statu est relictum, adeoque vigore praemen­tionatorum punctorum circa jurisdictionem Celsitudinis A rrae nihil est dispositum, nec mutatum, imo re bene perpensa, manifestum evadit, quod ex attacto commercio salis, taliter jam instituto, majus exinde sit habitura Celsitudo Vestra emolumentum, quam antehac habuerit, nam certissimum est, quod antehac nunquam in tanta copia eductus fuerit sal Maramarosiensis, in quanta hac modalitate educetur, nec etiam regniculae Celsitudinis Vrae quaestum cum eodem sale exercentes. desuper conquerendi habent ansam, cum nondum excedat hominum memoriam, Tokaini lapidem salis Maramarosiensis duodecim polturis emi potuisse, ubi de facto iu Tiszabecs etiam eodem pretio ipsis solvitur. Cum itaque per toties dictum commercium salis juris­dictioni Celsitudinis Vestrae nihil decedat, alto Celsitudinis Vrae judicio submitto, cur ex parte altefatae quoque suae sacrmae Mattis commercium salis in hocce ejusdem sacrmae suae Mattis liereditario regno exercere non liceret, verum propter privatum quorumpiam quaestorum interesse inter­turbari deberet, cum tamen vi publicarum constitutionum regni commercium salis, tanquam regale principis, pro sola sua sacrma Matte sit reservatum, quo intuitu, cum, quod per hoc nemo laedatur, publicae constitutiones regni dic­tent, ego ex debita mea erga praelibatam suam sacrmam Matteni obligatione, eum jam ad continuandum praemissi peraltefatae sarcmae suae Mattis benignissimam resolutionem ratificatum salis commercium constitui ordinem, quo per omnes regni hujus plagas praetactus sal Maramarosiensis dilatetur et divendetur, unde Celsitudini quoque vestrae notabilis accrescet utilitas, nec mihi amplius integrum est ab ea modalitate post subsecutam jam superinde benignis­simam ratificationem praelibatae suae sacrmae Mattis rece­dere, nisi Celsitudo Vra in quonam sine praejudicio suae sacrmae Mattis quid immutari posset, per specialia mihi notificare dignata fuerit. Quibus Celsitudinis Vrae favori

Next

/
Thumbnails
Contents