Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)

34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok

274 ERDELYI ORSZAGGYi LESI EMLKKEK. plere: illud, quod aperiendo attrahitur, jam in promissis habeo, de illis vero, quae intra 3 hebdomadas semel attra­huntur, non possum certificare, quando perficientur, nam magister ille, qui ea debet facere, habet modo contracturam. Aliud tamen pro tabula reperi, quod semel per septi­manam debet attrahi et habet hoc artificium, si trahatur per filum aliquod, tunc illam horam, vel quadrantem sona­bit, quae tunc temporis erit, quando trahetur filum illud, absque ullo impedimento cursus sui et processus, quod horologium pro die, quam nocte est valde commodum; intra paucos dies spero ista horologia transmittere. Ante hesternum sua caesarea majestas liinc discessit. finis itineris est, ut rex Josephus in regem Romanorum vel coronetur. si non coronetur, eligatur. Contra Gallos jam modo serio agitur. Dux Lottariugiae obsidet Mogon­tium, ubi imperatricis frater, princeps Fridericus trajectus est. Bohn locum fortissimum oppugnat elector Branden­burgicus, Hollandicus, Anglicus et Hispanicus miles sub commando principis de Waldek, tenet Gallos in continua inquietudine, ita, ut nullae obsessae munitioni succurrere possint et cum illi omnia loca ad mare fortissime debeant habere obsessa, non sunt tam fortes, ut possint inire con­flictum, sed semper recedunt et vadunt ad loca fraudulenta. Anglicae et Hollandicae classes tandem sunt conjunctae et stant in mari, jsi illis fortuna faveret, ut ex mari ad aliquam partem terrae possent descendere, magnam con­fusionem in Grallia excitarent. Dethronatus rex Angliae adhuc est in Hybernia, volunt hoc pro astutia liabere, quod illum nondum inde expulerint, cum Galli ipsi binis vicibus fortem succursum miserint et per hoc se advertenter debili­taverint, qui tamen succursus illis plane nihil prodesse pote­rat, fuit enim ex parte Anglorum assecuratum, quod muni­tionem Londonderi non possit expugnare; interea tamen multi Galli et alii adhuc ipsi adhaerentes occisi sunt, post­quam vero Anglorum et Ecossorum succursus in 25.000 se extendens, advenisset, debuit plane oppugnationem lianc deserere et se ad Dublinum salvare. Rex Galliae, qui modo videt, quod Jacobus juvari non possit, nec potest, nec vult ullum ulteriorem succursum amplius mittere et sic hoc modo brevi bellum hybernicum finem habebit. In Hungaria hoc anno caesareus exercitus nihil aliud intendit facere, quam tantum se habere defensive. Turcicus legatus misit cursorem ad suum imperatorem, cujus reditus proxime exspectatur. Sunt aliqui hujus opinionis, quod brevi pax cum Turcis concludetur. Xon possum satis gratias infinatis referre pro

Next

/
Thumbnails
Contents