Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)

34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok

mea summa ciira et propositum est, ut propensionem Excel­lentiae Vestrae omni rectitudine constantibusque serviciis demereri valeam, ita firmissime credo, quod meum et fami­liae meae emolumentum sibi porro habitura sit recommen­datissimum. In hac spe et fiducia maneo cum voto longae­vitatis et fortunatissimorum in hoc ruenti et subsecuturis plurimis annis successuum Excellentiae Vestrae. (Eredeti fogalmazványa a gróf Teleki-család levéltárában. Mis­silisek Nro. 111) d) Teleki levele, Kegyelmed neve alatt. Excellentissime domine. Nisi mihi abunde constaret, probatam esse documen­tis plurimis Excellentiae Vestrae magnifici domini commis­sari i Komornik industriam studiumque eidem Excellentiae Vestrae ad nutus serviendi, scriberem merito, pro meo erga eundem singulari affectu, aliquod testimonium, cujus capa­cissimus quidem dignissimusque est, merita tamen illius, quae rebus agendis hie sibi comparavit, longe majora sunt, quam ut a me sufficienter possint explicari. vei etiam suspi­ciosum sit hominem laudatum operose laudare. Ad haec ab insinuatione quoque status et negotiorum istius provinciáé eo libentius supersedeo, quo majori in iisdem dictus domi­nus Komornik pollet notitia, sumque persvasus, quod sicuti constitutionem regni, genium moresque populi et quod suni­mam, publicas privatasque necessitates expertus est, ita easdem genuine ingenuaeque Excellentiae Vestrae decla­rabit. Per quem quod non petito consilio quaedam confi­denter Vestrae Excellentiae insinuo, humillime rogo, non aegre vertet Excellentia Vestra, facio enim ex sincera mea et reali erga suam caesaream Maiestatem fidelitatem stu­dioque commodi et interesse ejusdem promovendi et ex desiderio propagationis dignitatis ac existimationis Excellen­tiae Vestrae. Nostrum erit a patrocinio paternoque affectu ejusdem Excellentiae Vestrae expectare medelam penetra­bilemque consolationem; quod mea privata concernit, in iis <juoque representandis loquetur, quod cognovit; Excellentia autem Vestra faciet, sicut fiducialiter spero, quod ejusdem erga me gratiosissimus affectus svadebit. Transmitto Vestrae

Next

/
Thumbnails
Contents