Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)

34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok

pénz restantia sincsen) militaris exequutióra nem küldhet, melyet nem remélvén, ha ugyan ő kglmek követni akarnák, kételen ő felségit etc. kell megtalálnom ezekrűl postán. b) Veterani generálnak. Cum dolore domini Komornik contra me et specialia mea bona proposita intentione subolfacta, vera et integra Excellentiae Yestrae in me domumque meam ac universos regni hujus status compromissa ac saepe comprobata syn­ceritas suasit, ut praesentium exhibitorem generosum Mi­chaelem Inczédi de Várad aulae meae familiarem ad Ye­stram Excellentiam amandarem, conceptique doloris apud eandem per ipsum efficacem medelam anticipative acqui­rerem. Proinde Yestram Excellentiam amantissime rogo verbis ipsius nomine meo proponendis benevolas adhibere aures medendaeque rei ea qua pollet authoritate manus admovere non gravetur. Nihil, praeter justum et aequum desidero, et testem deum invoco, meumque judicem contra me apello, si non feci omnia quaecumque ad servitia bo­numque et emolumentum suae Majestatis sacratissimae et totius boni publici facere debebam et potui, et unde tarn inopinata meae mentis maceratio fomitem sumserit, ignoro. Iterato itaque Yestram Excellentiam rogo, hac in re faciat rem suae magnanimitati et justitiae consonam, quod utique justissimo deo gratum, ita perinde amicissime a me recom­pensandum erit. c) Komor niknak. Magnifice domine, nobis honorande ! Grenerosus Michael Inczédi legátus noster ad excellen­tissimum generalem dominum comitem a Veterani expeditus habet in mandatis, ut et Yestram Dominationem magnifi­cani salutet, resque sibi commissas eidem aperiat. Rogamus ipsius verbis fidem dare, inque rebus nostris uti verum et realem amicum, bonique publici amantem facere velit ; quod et bono publico conducet, nosque sibi propensiores faciet. De reliquo etc.

Next

/
Thumbnails
Contents