Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 20. 1688-1691 (Budapest, 1897)
34. fejezet: 1688-1691 - Törvények és okiratok
1. Sepusiensis camera miseris salis quaesturam exercentibus imposuit, ne sales ex Maramaross ultra Munkacs vehantur, sed ibi solvant pro centum lapidibus salis florenos 16. in tricesima, subinde triginta tribus florenis ab ipsis iuxta limitationem accipiantur; cum solae expensae superent florenos 40 pro vectura usque Munkacs; si autem ultra Mungacs deferent, 90 florenos ibidem pro lucro expendere coguntur: quamobrem plurimi liinc et inde aufugere sunt coacti. Respondetur: Quod sacratissima sua caesarea Majestas clementissimam instituit commissionem per Hungariae regnum ad tollendas inconvenientias, in qua deputatus est illustrissimus dominus comes Prainer, et de liac praesertim materia facta est mentio: nihilominus tamen commonefacerem, ut inclyti status et ordines ablegationem ad eundem mitterent Cassovia, ut extradetur medela. 2. Conqueruntur Kuivarienses contra quosdam officiales, qui sub titulo sacratissimae suae Majestatis plurimos currus a comitatu Maramarosiensi suh spe solutionis provehendis salihus imponunt: cum tamen nullam facerent iniuriam, si ipsimet in comitatu currus procurarent, et suo modo pro vectura contentarent. R.: Demandatur in annexis epistolis domino caesareo bellico commissario Wenzel, ut hoc in passu conjiciat veritatem rei, qua adinventa satisfactionem rigorosissime impendi faciat damnificatis. 3. Postarum magistri in Transylvania victualia exigunt ab incolis, eosdem aggravant, et nisi contentent, verberibus afficiunt, nil considerantes gratiosissimam Excellentiae Yestrae resolutionem, nimirum quod iis praeter herbam nihil suppeditetur tam in stationibus, quam in passibus. K.: Demantatur sicuti superius, non tantum dicto domino Yenzel: imo et domino caesareo commissario bellico Komernik, ut inquirant quid ultra herbam et tectum habuerint ab incolis (qui ulterius niliil tenentur). Comprobata vero quantitas desumatur a postarum magistris; cui competit, tradatur. 4. Intrantes milites tales patrantur insolentias per pagos et oppida, quod neque curatis commissariis viarum omnia invadunt, diripiunt et quod peius multi fuerint lethaliter vulnerati, plerique aufugere tentant. R.: Scribo illustrissimo domino comiti a Yeterani, ut mandet, sicuti et ego in meis iniungo praefatis duobus commissariis: Scrutentur rem, convincti rei exemplariter puniantur.