Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 19. 1686-1688 (Budapest, 1896)
33. fejezet: 1686-1688 - Törvények és okiratok
xinii conspiciautur. Celsitudo Yestra penitius benigne penetrabit, si lubrica viarum bactenus fut ura propediem deteriora pensitare dignabitur; rustica gens in tani longinquo itinere, prout par est. onerare currus nequit, imo foenuni mucidum putridumque advehendo, equis pascendis ineptum, et, si quod adfert, rix non in via absumptum, nec bomiuum pecorumque meretur fatigationem : quidquod vix in villas et casas suas reverti, allata jam sunt absumpta. Unde candide Celsitudini suae debita cum observantia suggerendum ratus, quatenus indigentiae militari, ex paterna sua in subditos suos cognita circumspectione, qua fertur, succurrere placuerit, imminens malum praecavendo, si e vestigio severissime demandari faceret, omnem per hoc tollendo coniusionem, ut propediem non tarn parvae et rarae sint vecturae annonariae, sed in antecessum ad 3 aut 4 menses naturalis praestatio fiat, ut miles et equus commodius interteneantur. Ex re quoque futurum, si hie Albae Juliae plenipotentiarius a Celsitudine resideat commissarius. qui et belli commissarius dominus Commornik una simul hinc inde insinuatae regiminum indigentiae mederi statim, aliunde ubi reperibile, accipere, et dispensare queant ; non solum inde miles in bona contineri disciplina, sed etiam omnis turbatio et disordo tolli poterit, quae sane si ipsimet panem pabulumque quaesituri forent dimittendi. praecaveri nequeunt. Insuper etiam cum nunc excellentissimus dominus generalis Comes a Caraffa per Hungáriám et Transylvaniani a sua Majestate generalis commendans declaratus, finibus regni hujus proximus existat, alium sustentandi modum in adventu suo suggerere non intermitteret. Mihi quidem per serenissimum Lotharingiae ducein commissum post abitum excellentissimi generalis comitis a Scherffenberg, ut me Cibinium conferam, et vices in commendando milite geram, male interea valens hie Albae Juliae maneo, quantum potero via utrimque observaturus, quae Celsitudini Yestrae pro pristino candore cum prof undo respectu emendanda aperire praesumpsi, servitia mea licet exilia contestaturus resto Celsitudinis Yestrae humillimus servus Dabam Albae Juliae 6-ta Decembris 1687. Fridericus Comes Yeterani, ni. p. Külczím: Celsissimo principi ac domino domino Michaeli Apafi, electo regni Transylvaniae principi, partium regni Hungáriáé domino, nec non Siculorum comiti, domino domino mihi gratiosissimo Fogerassini. (Eredetije a M. X. Múzeum birtokában.)