Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 19. 1686-1688 (Budapest, 1896)

33. fejezet: 1686-1688 - Törvények és okiratok

LXXI. 1687. okt. 17—19. Kolozs vd) • megszdllasa. a) 1687. okt. 17. Veterani levele. Nobiles grosi providi et circumspecti dni judex et jurati assessores dni mihi observandissimi. Xullus dubito, quin dominationes Yrae ab exmissis suis ad serenissimum dnum Lotharingiae ea, quae mihi circa missam annonam scripsit, perceperint, praesertim, quod ea non pro media die exercitum intertenendi sufficiat et hac de causa regiminibus apud me hic in Poppfalva exi­stentibus distributa. Quemadmodum ea, quae e re Yra futura sunt, suggerere non defeci pristinum erga domina­tiones Yras affectum contestaturus, ita et nunc svadeo, ut petitam annonae summam propediem ad castra Serenitatis suae devehenda demandet serio, unde gratiam suae Sereni­tatis facili negotio aucupandam scio, ne forsan ex tergiver­satione ulteriori in contrarium evertant affectum, quapropter omnino studendum, ut hodie infallibiliter praementionata 40 m. aut 50 m. portionum deferantur cum annumeratis quae jam miserunt. Si in pluribus gratificari potuero inveniar, Nobilium generosarum Dominationum Yestrarum Dabam ex Poppfalva die 17-a Octobris 1687. paratus Federicus Comes Yeterani. m. p. Kulczim: Nobilibus, generosis, providis et circuraspectis dominis, judici et juratis assessoribus liberae regiaeque civi­tatis Claudiopolitanae, dnis mihi observandissimis etc. Clau­diopoli. Hdtlapjan mds kezzel: Veterani uram levele, elest ker. (Eredetije az Erd. Múzeum-E. bírt., Kemény-gyűjt. 33. köt.)

Next

/
Thumbnails
Contents