Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 18. 1683-1686 (Budapest, 1895)

32. fejezet: 1683-1686 - Törvények és okiratok

valde magnum. Super hoc etiam benignissima sua Mtas suppli­canda est quam humilime, dignetur nominato dno Paulo Balko praescripta bona restituere, atque officialibus Szak­mariensibus clementissime committere, ut universa illa bona a Joanne Pap ductore recuperentur, dicto Paulo Balko resignentur, et paciíicum ulterius utenti ac possidenti con­cedatur dominium. Illma dna principissa Anna Lónyai Keményiana, quod maritus eius vitám pro fidelitate suae sacr. Mtis caes. ac regiae deposuerit, ipsaque ex mandato suae Mtis multos sumptus ad certas cópias conservanclas, et aliorsum quo necessum erat, in viduitate expenderit, ingravescente tan­dem per totam terrain pro delictis quorundam tanti caesa­ris ira, tarn formidabilibus bellorum annis perterrita. relictis in praedas ditatissimis aliquot domicilibus, insuetum susce­perit exilium, ut vero infoelicissimum caput alicubi reflec­tere possit, in bona sua Transylvanica venerit. semperque gratiam suae Mtis caesaream ac. regiam de bonorum amis­sorum restitutione ac reditu speraverit. Cum jam raro principissarum exemplo tantisper defe­cerit. ut viduitatem et paupertatem aequaliter tollerare debeat, sciens portám misericordiae tani mansuetissimi impe­ratoris, maximé viduis et orphanis, diu ac noctu esse aper­tam, cum lachrymis provolvitur ad pedes suae XItis sacrmae, et orbata marito ac bonis omnibus, humilime suplicat suae Mti. paciíicum sub alas suae Mtis reditum, universorumque bonorum, quae in Hungaria possedit. cum antiquis juribus et proventibus in integro restitutionem sua sacr. Mtas clementissime impertiri ne dedignetur. Mgficus dnus baro Paulus Vesselenyi suprascriptae principissae filius, a quo Emericus Tökölyi contra suam Mtem sacrmam insurrexit. totaliter se in suis bonis in regno Transylvaniae habitis patientavit, nihilque ah eo contra suam Mtem intentavit. Ulterius benignam suae Mtis volens amplecti gratiam, quam humilime supplicat, ut obliteratis omnibus delictis, caesaream ac regiam possit habere gratiam, omniunique bonorum Yesselenianorum, jure ad ipsum spec­tantium, sub dominium ipsius resignationem, liberumque suorum bonorum usum ac pacificum dominium. Hátlapján: 1685. 15. Április. Vajda László uramnak adott memoriale. (A Magyar Nemzeti Múzeumban őrzött minutáról.)

Next

/
Thumbnails
Contents