Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 18. 1683-1686 (Budapest, 1895)
32. fejezet: 1683-1686 - Törvények és okiratok
cottus Colosiensis comitis, civitatis nostrae Colosvar. praesidiorumque ibidem constitutorum capitanei utrobique supremi. nobis syncere dilecti. qui ab adepto. divinitusque nobis concesso principatus nostri gubernio, ingruentibus saepe numero tam domi. quam foris clandestinis clanculariorum factionibus, prout res mortalium et praecipue fasces regni tenentium sunt illis obnoxiae, infracto animo quam fidelissimus lateri nostro adbaeserit, sanoque consilio adfuerit. legationibus etiam continuis saepe vel vitae maximo dispendio in fulgida porta Ottomannica desudendo, fidei ipsius candorique concredita ac insigni dexteritate executa munia testantur. Atque ut cetera ejus merita silentio praetereantur, cum anno abbinc tertio ad mandatum imperatoris Turcarum castra metari in partibus caesareanis nobis contigisset, Viennamque Austriae orientalis ipse monarcba cum numerosissimis gentium myriadibus arcta obsidione cinxisset, in omnibus occasionibus, incertisque i}>sius belli perplexitatibus singulariter praesens omnia syncerae fidelitatis ac sui candoris exhibuit documenta, eadem etiam in posterum effective eundem exhibiturum et impensurum nulli dubitamus. Totales itaque et integras curiam nobilitarem lapideam et possessionem Also-Magyar Suk cum praedio Asszonyfalva, quae spectabilis et generosi alias Michaelis Barcsai de Nagy Barcsa consiliarii nostri intimi, cottus Albensis Transylvaniae comitis et militum nostorum campestrium capitanei utrobique supremi praefuerant, verum ex eo, quod ipse immemor fidelitatis et obsequii homagiique juxta officium suum nobis praestiti et debiti consiliis suis nefandis jura et articulos patriae evertere vergentibus diversis vicibus nobis adhaesisset; consiliariorumque nostrorum consilia immutasset et subvertisset, literasque reversales quorundam nobis ex consensu consiliariorum nostrorum datas nobiscum immutare et variari facere attentasset ac super eo etiam nos verbis et intimatione assecurasset quod illustrissimus Emericus Tokolyi de Kesmark successivis temporibus nihil quicquam contrarii contra nos et patriam, fidelesque nostros attentare vellet attentaretque, cum autem eventus rei eandem etiam assecurationem aliter declarasset. per causarum nostrarum fiscalium directorem legitime in jus attractus ac proclamatus, tandem per nos. universosque status et ordines trium nationum regni nostri Transylvaniae et partium Hungariae eidem annexarum in generali eorum diaeta per nos ad diem vigesimum secundum proxime praeteriti mensis Februarii in oppidum nostrum Fogaras indicta et celebrata ob praemissa in nota perpetuae infideli-