Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 18. 1683-1686 (Budapest, 1895)

32. fejezet: 1683-1686 - Törvények és okiratok

riae, habeatque residentiam suam Posonii, quo vicina Austria et Moravia tota suam det contributionem, ita et partes regni cis et ultra Danubiana. Q u a r t o. Quod si armistitium praecedentis anni cum tanto Tokolii lucro contra consilium palatini factum non fuisset, modo bellum Turcicum non liaberemus, sed elatus liostis tantis victoriis praecedentis anni et facto tam favo­rabili armistitio persuasit lioc bellum. Quinto. Quibus ita se liabitis, malum adeo jam exer­c.uit. quod nisi sua Sacr. Mattas sine ulla mora de remedio aliquo cogitaverit, Jaurinum a magno vezirio fors obside­bitur intra paucos dies, Tokolius Posonii in regem Hun­gariae a Turca creabitur, anno autem sequenti ipse Tur­carum imperator Yiennam obsidebit, omnesque liaereditarias provincias in nihilum rediget et sibi subjiciet. Sexto. Itaque sua Sacr. M. Tokolio nihil fidat, quia pro certo decipietur, uti hactenus bene experta est sua Sacr. Mattas. S e p t i m o. Dicit Sapponaram esse hominem Tokoly et hoc se certo scire, qui et magnam ab eodem mercedem accepit. 0 c t a v o. Si igitur sua Sacr. M. vult sui domini prin­cipalis acceptare mediationem. quamvis jam sit sero satis et tempus illud transierit, quo idem princeps se ad pacem pro­curandam obtulerat, nihilomirius ex zelo suo Christiano paratus est laborare ulterius quoque pro permansione regni, quamvis jam certus non sit, an possit assecurare M. Y. Sacr. de pace pro certo secutura, operam tamen suam dare non intermittet, necessarium tamen esset, si Turcis aliquo bono modo insinuaretur mediationem principis a sua Sacr. accep­tatam esse. Nono. Insinuat etiam domino palatino Tokolium in mundo hostem majorem palatino non habere, qui juravit, quod si rex Hungariae fieri poterit, eundem palatinum imprimis pro certo occidi faciet et omnia ejusdem diripiet ac fisco suo subjiciet, cum sub coelo non habeat majorem liostem, quam is sit. scire enim se omnia, quae dictus pala­tinus M. Y. Sacr. scripto contra ipsum dederit et dixerit etiam in consilio. Quod ultimum, comitis Stephani Nadasdi uxor. soror Tokoly etiam confirmat, obsecrando sorores suas, ne tem­pore belli in arces dicti palatini se conferant, illae enim prae aliis infestabuntur, unde et illa se in arcem Tokolii Lednicza dictam in comitatu Trenciniensis sitam unacum marito suo recepit.

Next

/
Thumbnails
Contents