Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 17. 1679-1682 (Budapest, 1894)
31. fejezet: 1679-1683 - Törvények és okiratok
eorundem ad partes adversas x) contingat, ex consilio illustrissimi domini szerdarii, ipsiusque domini Tokolyi id ipsum postulantis ungaros dispersos congregandi, regendi, atque in fidelitate potentissimi imperatoris conservandi causa, Tybiscum transire non impedivi: qui tamen hactenus eosdem in unum cogere non potuisse literis significat, quanquam quempiam eorum fidem imperatoriae majestati oblatam violasse non referat, quin potius animum hostibus praetitulatae potentissimae imperatoriae majestatis persequendi perhibent, in quo eosdem perseveraturos ego quoque serio demandavi; fidelitatem meam erga potentissimum imperatorem et Vestram Excellentiam lioc quoque officio ingenue contestaturus. Tandem moventes castra Ecsedinum versus, spe freti eorundem etiam deditionis contestatae, ut nobis relatum est, discordia et dispersione ungarorum turcicorumque militum incommodis, rerum insuper mearum jacturis informati reformidaverunt, et se se hostiliter opponentes magisque deditionem meditaturos declararunt. Impares ergo et discordes, ut praemissum est Szathmarium versus castra protraximus: sed quid mihi interim accidit, infortunii, ecce! dum ego cum fidelibus potentissimi imperatoris super deditione urbis Szathmar per eorundem legatos contestata meditarer, irruerunt in me milites quidam Varadienses Janizari dicti, et nisi deus propitius mihi adfuisset, actum de me exstitisset: mox iidem Janizari ipsum et illustiissimum dominum Szerdarum hostiliter circumdatum, nisi confiniorum turcicorum officiales illis restitissent, vita eundem privatum reliquissent: his tamen fato aversis milites meos turmatim invadentes propulsarunt, quosdam ex eisdem interficientes ex quo nefando hoc casu qualem castra totumque negotiiun sortitum fuissent eventum, nisi ut praemissum est deus propitius nobis adfuisset, vestrae excellentiae committo dejudicandum; sed nec postea iidem Janizari exercitiis suis incommodis supersederunt, quin imo omnibus nostris conatibus et processibus apertissimo fuerunt impedimento. Contra enim insignis nominis potentissimi imperatoris Athname tenores, incolas provinciae, potestati suae majestatis subjugatae ut plurimum captos abduxerunt; fortalitia una cum templis et aliis aedificiis igni comburenda tradiderunt, testibus Egriensium et aliis confiniorum Turcicis militibus. Haec quoque et alia ipsorum facinora fidelitatis meae sinceritate involuta tenui.(?) 2) Fidelitate interim ') A niasolo egy szot (valoszinuleg ezt hogy : transgressio) kiliagvott. 5) Itt a masolo egy sort val6szinuleg kihagyott.