Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 17. 1679-1682 (Budapest, 1894)

31. fejezet: 1679-1683 - Törvények és okiratok

c) 1681. n o v. 18. Apafi levele a nagyvezerhez. Excellentissime dumiue supreme vezerii, domine milii benignissime. Literas Excellentiae Yestrae ]>roxime ad me datas tideli obsequio et lionore ab antiquo observatis recepi; continentiis earundem iideliter perceptis, in quibus Excellentia Yestra se per me quasi molestatam concepisse perliibet, eo quod negotium Hungarorum, gratia et commissione potentissimi imperatoris Vestraeque Excellentiae favore susceptum cum ejusdem progressu et statu ulteriori breviter exposuerim, (pio magis dolendum, vix quippiam obtingere mihi potuisset: quandoquidem a principio muneris mei, praetitulati poten­tissimi imperatoris gratia suscepti, Yestraeque Excellentiae favore condecorati vel umbram infidelitatis me sedulo prae­cavisse noverim, quin imo juxta facultatum mearum exi­gentias in quibuslibet negotiis milii commissis, cum humili submissione promptum praebuerim atque paratum; in pro­curandis autem promovendisque Ungarorum negotiis juxta ejusdem imperatoriae majestatis et Excellentiae Yestrae com­missiones quantum adhibuerim operae, vix a quopiam in dubium revocari posse putem; praesertim vero in praesenti expeditione ejusdem quanto cum vitae, fortunarum mearum jactura, rerumque susceptarum ex dei beneficio foelici suc­cessu desudarim, nemo negare potesse. Adfuit enim milii gratia potentissimi imperatoris,Vestraeque Excellentiae favore negotium Ungarorum promovendi facultas omnimoda, adfuit etiam animi et corporis mei meorumque dexteritas et promp­titudo eadem exequendi, nec defuit adversariorum quoque animus gratiam ante nominati potentissimi imperatoris amplectendi, qui me magno cum animi sui applausu expec­tantes acceptarunt, fortalitiorum quorundam deditione, ma­gnaeque provinciae circumjacentis potentissimi imperato­ris protectioni deditione testibus; ego tamen, ut ab antiquo consvevi, longa cum eorum declaratione benignas Vestrae Excellentiae, minus autem potentissimae imperatoriae maje­statis aures gravare duxi honestum, ne partium mearum formidini, partim vero fortunarum jacturae erectioris animi praebuisse videar argunienta: Eadem nmnia, rerum alio­rumque testimoniis commisi perhibenda. Fuit ut praetactum est, Beszermini et Calloviae expugnatio, aliorumque locorum

Next

/
Thumbnails
Contents