Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)
30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok
praerogativae suae nobilitari authoritatem et occasionem juxta vigorem ligae anno praespecificato millesimo sexcentesimo septuagesimo quarto per nos dictosque status et ordines ratificatae, in memorato flagranti, perniciosoque crimine notum et deprehensum ultro amisisse. per nos autem libere et absque ulla praeveniente citatione detineri, ad tertium arestari. consequenterque puniri condigne potuisse. Qua iterum allegatione et responsione audita ac admissa. antelatus Christophori Kalmany alias Goczmeister procurator, aliis quoque quamplurimis exceptionibus et frivolis contentionibus. pro parte antelati sui principalis usus. eisdemque minime sufFragantibus, idem Christophorus Kalmany alias Goczmeister tandem pro intercessione sui apud nos fienda praelibatos status et ordines regni nostri requisivit, nobis tamen super eodem negotio ab eisdeni statibus et ordinibus regni requisitis, non aliter nisi jure mediante causam praesentem discutiendam renunciantibus, volentem porro praescriptum directorem nostrum in praemissis judiciam et justitiam a nobis, dictisque statibus et ordinibus regni nostri postulasse. ex praemissis comperiebatur manifeste. Et qnia idem Christophorus Kalmany alias Groczmeister. utpote qui contra personam et regnum nostrum. fide nobis ac patriae debita temerario ausu neglecta periculum intendisset. cum Paulo Beldi eidem adhaerendo consensisset et practicasset. tractatus perniciosos iniisset. ad hostes christiani nominis confugienti. de praesenti quoque machinare. practicare consiliaque clandestina tractare intendisset et nisus fuisset. quae quidem ex literis ejusdem Christophori Kalmany alias Goczmeister propria manuscriptis et exaratis, aliisque probabilibus documentis per praetitulatum directorem nostrum productis et exhibitis satis superque comprobata et ratificata essent. Cupit idem director noster juxta contenta decreti et ligae. ejusdemque vigorem per nos. eosdeinque status et ordines regni nostri in anno praespecificato millesimo sexcentesimo septuagesimo quarto factae et approbatae eundeni inctum in notam perpetuae infidelitatis, hoc est in amissione capitis. universorumque bonorum mobilium et immobilium, tam suorum quam etiam uxoris et liberorum ejusdem convinci et aggravari debere; nobis ac eisdem statibus et ordinibus regni nostii in examine et discussione causae praesentis constitutis et existentibus ex praemissis cernebatur perspicue. De quorum consilio praematuro. et sana deliberatione, rationibusque et allegationibus ex praemissis. nolentes nos ac iidem status et ordines regni nostri Transylvaniae