Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)

30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok

cels. princeps dno Petro Vajda centum tantum bursas tradidit, ut directe afférét ad supremum vezérium. Cum verő appropinquans fortalitio Bender, praemiserit cursorem suum ad ablegatum prineipis in castris existentem pro expectatione istius pecuniae, et dnus ablegatus referet supremo vezerio approximationem pecuniae, supremus veze­rius jussit, ut ipse ablegatus regrediatur, et nequaquam permittat, ut pecunia ulterius progrediatur, sed illám trans­ferat ad mansionem imperatoris, et juxta indigitationem dni cajmekami assignetur, et ita factum est unice: respon­deatur. Caeterum si quaeratur a quopiam, qua de causa talis pecunia tradetur, quidve praeterea insumptum sit aliis ministris, causam quidem clare nescire, verum quidem nihil praeterea ea insumptum esse constanter affirmetur. ita ut praeter centum bursarum consignationem nihil aliud unquam cuipiam reveletur, erit enim delictum in hac re maximo damno celsiss. principi. Si quis in aula imperatoris munera quaeret, dni able­gati constanter omnibus denegent, se nihil in commissis habere a cels. principe praeter assignationem centum bur­sarum, dicendo. Xeque ipsi agae revelandum est, quod expectetur supplementum pecuniae in ipso principio, sed brevibus itine­ribus eundo et texendo moras, aliquamdiu protrahatur tempus, quousque in locum securum medium, ubi supple­mentum pecuniae expectandum est, perveniatur, et ibi, si necessitas erit propter aliquam tarditatem, aliquod supple­mentum pecuniae expectare reveletur. Interim solicitis literis per celerem cursorem infor­metur cels. princeps, et summum studium adhibeatur, ut quamprimum et simul totum supplementum pecuniae trans­mittatur directe in locum ilium medium, ubi scilicet expe­ctatur. Iterata itaque inculcatione cels. principi commen­detur, ne ulterius dilatio fiat in transmissione supplementi pecuniae. (Egykorú minuta. Nemzeti múzeum. Tunyogi-gyüjtemény.)

Next

/
Thumbnails
Contents