Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)
30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok
stentibus et libertati oppressae porrectam secundem, et in elaboratione eorundem pro immortali gloria nominis Mtis Yrae, deo juvante, ad iinem deducere intendam, et eo majori alacritate, quod excel. dnus marchio dnus meus colendissimus per sedulam administrationem clementiae Mtis Yrae omnia promoveat, credens firmiter Mtem Yram superinde suam Extiam informaturam, humillimasque instantias meas benignis auribus admissuram et clementi responso eas dignaturam. Benignitas interim regia cum inclitis statibus Hungariae non aliud, quam magnam felicitatem a elementia Mtis Yrae Christ. promanaturam nobis omnibus repraesentat, dum videamus a tam gloriosissimo et potentissimo rege causam justam vindicandam esse susceptam, cui deus ut ex alto successus felices et gloriosos in bonum totius cliristianitatis tribuat, cordicitus exopto et humillime supplico, Mtas Yra Christ. in mea obligatione et devotione, qua Mti Yrae sum devinctus, acquiescere ne dedignetur. In reliquo etc. (Masolatrol Petrovics-gyujteraeny. A Magyar Tudomanyos Akademiaban.) c) 1678. márcz. 10. Teleki Mihály de Bethune marquishoz. Kővár, 1678. márcz. 10. Excellentissime etc. In qualem statum et dispositionem redacta sint negotia dnorum Hungarorum, ex literis ejusdem Exc. Yrae scriptis ut et informationibus ilmi dili Forval et dni Absolon uberrime dignabitur Yra Excia percipere. Super quibus omnibus et meis particularibus punctis ex speciali et consveto Exc. Yrae zelo erga res nostras optimas et citissimas accommodationes expecto. Nihil enim superest, quam ut Excel. Yra expedito Absolon ad regem christ. dnum dnum meiim eleműm, de rebus necessariis, sine quibus bellum continuare minimé poterimus, in tempore providere Exc. Yra non dedignetur. Nullus enim ex parte nostra amplius delectus; faciemus sine mora secundum resolutiones semel factas, in quo ut Exc. Yra non dubitet, obnixe rogo. In reliquo etc. (Másolatról. Petrovics-gyűjtemény, a Magyar Tudományos Akadémiában.)