Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)
30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok
tareve in perniciem propriam et inauditam cladem vestram. subtus vobis praescindentes arborem, sub vobis excavantes foveam, ultimum accelerantes dulcissimae pratriae vestrae, vestrorumque omnium dulcissimorumque aeque ac charissimorum otium nefarie pergitis. Expergiscimini obsecro, excutite somnum, arrigite aures, erigite tandem quando oculatos animos! atque per mutuae concordiae unanimem solertiam jamjam periturae certo certius patriae consulite, dum adhuc tempus adest, favet coelum, deus propitiabitur! Secus (quod deus clementer avertere dignetur) metuendum pro certo (prout vel *ipsae circumstantiae indigitant) ne horrendum omnium dissidentium omnium typum et exemplum miserabile toti mundi brevi exhibeatis. Haec affectus sinceri ingeminatio! Die 3. Redeunt resolutionales a sua celsne ad postulata universitatis cum denuntiatione per dnum Gregorium Bethlen neo consiliarium omnimodae gratiae et favoris compromissione, quibus ad imposteium velut sua celsdo protegere et defendere universitatem Saxonicam contra omnes eam impetitores et intra eos grassantium, eosque diu ac noctu enervantium insolentias; tam suae scilicet aulae homines, quam alios quosvis annuncians omnibus dnis regnicolis, ne imposterum talia attentare ausint, sub seria et severa omnino animadversione suae celsnis, dum ipsi etiam dni officiales Saxonicae nationis, puta villici. jurati etc. ansam nullatenus praebeant, cum postis aliisque id genus hominibus considendo, compotando, neque quisquam eorum permittendo, ut ex una sede ulterius, quam ad aliam perducerentur equi cursorii etc. Et haec omnia usque quo tandem ? tempus docebit. Adducuntur similiter etiam resolutiones, licet frigidae ad supplicationem Segesvariensium cum excusatione, dummodo esset unde suppeteret, libenter pro voto eorundem gratificaturos, sed necessitate legem violante hic et nunc in patientia possideant cor et animam suam. Argyenses vero obtinent immunitatem a tributo per triennium juxta articulum regni, ob conflagrationem. Supplicationes Lebnek et Siberkiensium in sede Kohalom ratione metalis controversiae cum Mohensibus per fraudulentam Pauli Nagy unius Mohensis patroni supplantantur: verum describuntur aliter et ex dni praesidentis favorabili oblatione praesentantur consilio, die sequenti. Die 4. Martii, utpote ultima comitiorum per consalutationes et valedictiones mutuas atque perlectionem catalogi finis dietae hujus imponitur. Sub hoc adest resolutio propria manu principis ad supplicationes Lebnek et Siberkiensium EKDELYI ORSZAGGYULESI EMLEKEK. XVI. K.