Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)

30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok

sincera hujus regni membra fuissent, cur ad iteratas, imo tertias quartasve litteras suae celsnis ad praesentia haec comitia non venissent neque comparuissent, rogantes interim dni primates, praecipue ii, qui ad portam ablegati profici­scerentur, ut in eadem porta fulgida atque ipsi supremo vezerio haec omnia, prout omnia vidisset et expertus esset. rite vellet referre, atque omni benevolentia eosdem dnos legatos ibideni juvare tanquam (prout videret oculis) genuinos hujus regni ablegatos nuncios. Ad quae ille omnia sanctis­sime semet compromittens, regno valedicens, excessit. Pereat utinam cum tota sua phalange! Amen! Interim dnus neoconsul a magco dno Paulo Haller de Hallerko hac ipsa die, die nimirum carnisprivii vulgo hushagyo kedd tanquam catholico Romano ad solenne prandium invitatus, circa horam 5. subvespertinam laute tractatus rediit. Die 23. Confluentibus de more dnis statibus atque iisdem loco in consveto praestolantibus, admonentur interim a celsmo principe, quatenus maturarent instructiones atque littei*as, ad quos expedit, pro dnis ad portam Ottomannicam ablegandis conficere, neque enim expedire hic eos diutius raorari etc. Pro quo dnus neo regni cancellarius proponit et urget assecurationem ab universis dnis statibus pro sese, quid si in eadem porta ipsos aliquod infortunii et sinistri eventus contingeret, quod pro eorum eliberationibus toto conamine adlaborare vellent, atque etiam familias eorum domi remanentes per omnes eventus suis protectionibus et subsidiis fovere velint. Post longum tandem discursum deli­beratur ita, sufficere dnos status subscribere sigillisque suis usualibus atque ternis statuum sigillis confirmare instru­ctiones suas, iisdem dnis praescribendas, nec esse opus speciali aliqua alia assecuratione, quod hucusque nunquam fuisset moris. Die 24. Perleguntur supplicationes quaedam priva­torum. Inter cetera dirimitur controversia inter dnos Ste­phanum Racz uti plenipotentiarium uxoris suae quondam Stephani Boer de Fogaras relictae et prudentem et cir­cumspectum dnurn Michaelem Herman de Brasso, ratione abactionis pecorum quorundam ex certis quibusdam alpibus intra terminum hujus et regni Transalpinensis dirimentibus totam controversiam litteris principis ac vajvodae regni ejusdem Valachiae Transalpinae non cum exigua confusione dicti Stephani Racz coram regnicolis domi vero uxoris suae praedominantis. Interim fit discursus de rebus confiniariis. Die 25. Fit perlectio conceptus a dno neocancellario

Next

/
Thumbnails
Contents