Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)

30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok

4. de discussione causarum suspectorum et incaptivatorum ratione cusionis falsae monetae. 5. laesae libertatis. immu­nitatum atque praerogativarum dnorum regnicolarum utri­usque ordinis, siquidem praesentibus hisce comitiis. quo tempus suppetat, incommodum censet sua principalis celsdo pro iis remedendis et in contentationem omnium partium ad bonum ordinem redigendis alium terminum, brevi occa­sione certo certius praefigendum promittit sua celsdo. Quia vero omnium praecipuum fuerat punctum 2-dum tendens contra et adversus spectlem ac magnificum dnum Georgium Kapi, uno altero verbo meminisse, quae circa lioc acta sunt, attingere dignum videtur. Quia ergo propositionis suae celsnis punctum 2-dum exigebat, quatenus ab ipso dno Kapi, tanquam cum dica seu regni tributo atque censu ad portam Otthomannicam supremo ablegato ratio exigere­tur atque accuratissime disquireretur, qualiter se ibi gessis­set et quia non levis subesset suspicionis argumentum. ne ille ibideni cum Nicolao Zolyomi tanquam uno ex compe­titoribus principalis fastigii. aliisque adversarum partium hominibus, signanter vero cum Christophoro Pasko, tan­quam factiosorum collaterali ablegato collusissent, iidemque sese mutui egregie intellexissent, diligentissimo examine discuterent et perquirerent ab eodem omnia. Qua de causa nimirum in civitate Brasso post terminum duabus integris septimanis haesisset cum tributo, et quare post tres se dies post Pasko movisset? cur suas ipsi vestes et equum, quibus ad supremum vezirium iret. concessisset, cur de nullis contra suam celsnem ibi in porta per Paskonem actis suam celsnem ne semel quidem certificasset ? cur Nicolao Zolyomi decies circiter mille imperiales ex suo saltem lubito dedisset? cur hominibus suae celsnis Paskoni ad supremum vizirium comitivam dare vellent, minas intentasset? Cur denique Ladislaum Yajda aliosque suae celsnis famulos cum litteris et nunciis suae celsnis ad portam fulgidam ituros revocasset, persvasissetque illis, ne ulterius procederent, confictis non­nullis rationibus ad redeundum induxisset? cur vectigal regni non caesari, prout oportebat et moris fuit, sed solum vezirio praesentasset, atque omnia ibi disordinate relinquens reversus fuisset ? Et his similia, quae quidem omnia ex contextu ipsarum propositionum clarius liquent. Juxta quae ut dni status melius possint procedere, desiderarunt dimitti dnos consiliarios, sine quibus non se integros esse cernerent. Quibus itaque accersitis, dum continentiae earundem propo­sitionum in praesentia praefatorum dnorum consiliariorum perlectae fuissent, et ratio de supradictis a dno Kapi expo-

Next

/
Thumbnails
Contents