Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)
30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok
ultima mandata acciperem, valediceremque, profectus fuissem, venit servus principis ex porta cum literis dnorum Kende et Keczer. in quibus me et dnum Tokoli obtestantur, ne actionem sine praescitu et consensu portae incipiamus, hujus enim facti posset et principem et regnum paenitere. Extra hoc etiam cum aliae maximae considerationis res essent, princeps eas votis et censurae dnorum consiliariorum decidendas reliquit. Licet autem jam tunc ingenia quamplurimum (sicuti Dnao Yra rationem status aulae nostrae bene novit) literis illis deterrita Huctuare coeperunt, tamen inter tot etiam contrarietates vacillantes auhnos sic disposui, ut prima resolutio steterit, cui quilibet sese. et ego etiam me accommodando. discessi ex domo mea 30-a Julii versus arcem Kovar cum omnibus apparatibus ad agendum. Jam cum nullas amplius inconsequentias praeviderem vel metuerem. venit ad me in via servus residentis principis Transylvaniae in porta, praecipiti cursu expeditus a supremo vesirio inaudita temporibus nostris celeritate. qui quia literas vesirii et licentiam ubique accipiendi quietos equos habuit, ideo cum literis praedicti residentis, item dom. Kende. Keczer et universalis christianorum portae interpretis 19. Julii Constantinapoli datis, intra 10. dies Radnothinum venit ad aulam. in quibus principi, mihi et communitati dnorum exulum cum ingentibns obtestationibus scribunt (habebant enim antecedenter de suscipienda operatione a nobis informationes) ne praecipitemus actionem. quin potius cum summa cautela agamus, quia et princeps et Transylvania versatur in periculo, rebus autem hungaricis nunc imponent luctuosum finem. Hatio est, quod porta peregrina auxilia admittere non vult. sed promittit. quod nos quam citissime cum sufticienti succursu dimittet. I nde mandatum est principi. ut hominem sibi fidum et alicuius considerationis intra viginti dies ad portam emittat ad tractandum cum supremo vesirio. Haec cum intellexerit princeps Transylvaniae, convocavit ad 4-um Augusti consiliarios, mihi etiam, ut reverterer, mandavit, sed propter certas rationes (quas discretioni Dnis Yrae submitto) redire non potui, tamen opinionem meam pura et recta conscientia scriptotenus ad aulam misi, prius cum dom. exulibus communicatam. Continuando iter ad Kovar cum dnis exulibus, qui in Transylvania fuerant, jamque constitutis in via militibus in Transilvania congregatis, tormenta quoque vehebantur, tantum dni Forval, Reverend et Clanleu in aula remanserant. Iam consiliarii pro praetixo termino congregabantur, et qui interessati sunt, metu perculsi, alii rapiebant tam speratam occasionem ad