Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)
30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok
videretur, quod in aliis regnis et provinciis hujatibus 11011 aeque fieret contentatio, imo nec supplicationum exauditio subinde fieret. Ideo quamvis ante triduum aut quatriduum dno Balassa (uti et dno Kapi ad restituenda omnia ablata) super bonis controversis juramentum fuisset impositum ea ratione, quatenus juramento suo vellet fiimare. post mortem et decessum dnae suae quondam conjugis Catharinae Kapi nec quidquam ex bonis ejusdem dnae vel minimam partem dedisset, abalienassetque quidquam cuiquam; super quo ille promptissime jurans, imo quod ne vivente quidem eadem dna conjuge sua, ex adverso tamen collarium quoddam seu cinguli formam habens ex unionibus seu margaritis concinnatum publice produxit, quod post mortem dnae conjugis dedisset, vendidissetque ipsi dno Michaeli Barcsai, uti ipsemet dnus Barcsai fassus est publice. Adeoque quia in tali perjurio deprehensus fuisset (quoniam extarent multa etiam alia quaeque, quae taliter distraxisset post mortem ex bonis dictae dnae) ideo non esset dignus, cum quo amplius res ageretur, imo poenam perjurii mereretur. Sed quia jam tempus effluxerat, nihil de hoc est conclusum, sed consurgenter quisque vadit ad sua. A prandiis, quia c. poculis vacat, factum nihil. Cursor interim Paladi nomine ex porta Ottomanica dicebatur adtulisse recentem vezerium Tranniae bene affectum etc. etc. Die 18. Mane priusquamres confiniorum revidere discutereque aggrederentur, fit interim perlectio articulorum quorundam jam recenter conditorum. Inter quos quod laesionem privilegiorum Saxonicae nationis, ceharum. signanter cehae sutoriae tangebat, ut contra privilegium ejusdem cehae sutoriae cerdonibus quoque licitum foret deinceps tingere, perigereque varii coloris pelles ac cutes, atque illas in liberas universitatis civitates, aut quemcumque locum in fundo regio nundinarum tempore inferre atque vendere. Contra hoc contradicentes protestati sumus serio et solenniter, de quo testimoniales etiam a dno protonotario extraximus pro futui a cautela. Dum sic articuli perleguntur, nominantur ex delegatis statuum selecti. iidemque vocantur ad palatium internum seu audientiale suae celsnis. Quid ibi conclusum de rebus confiniorum, noverint, qui interfuei unt. Praecedenter tamen admonitio fit per dnum praesidentem talis: quod qui dnorum statuum reformati seu Calvinistae essent, hora secunda ad dictum palatium suae celsnis audientiale convenirent, discursuri ibi inter se dni, ac etiani ipse celsmus princeps de quibusdam ecclesiastica concernentibus. l"ti et factum est.