Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)
30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok
futurum ad suae celsnis etiani charissimos quosque etc. A prandiis rursus tabula judiciaria. Dies 10. insumitur supplicationibus nonnullis privatarum personarum perlectione. Interim etiam causa inter dnum Balassa et dnum Georgium Kapi ex praetensione dicti dni Balassa comitis ob pretiosa quaeque per dnum Kapi a se violenter ablata; et per dnos Barcsaios ob exclusionem sui ex Nagy-Barcsa potentiarios volebat juridice revideri a statibus juxta resolutionem ad supplicationem celsmi dni principis ad supplicationem (sic) dni comitis factam. In quem finem advocati quoque erant ipsimet dni consiliarii intimi; verum quia iisdem ita placuit, quod si causa praesens per ipsosmet dnos consiliarios una cuni statibus regni discuteretur et de ea pronunciaretur; quod si alterutri non placeret, recluderetur via appellationis; quo enim appellandum esset? neque eiiim suam celsnem sine consiliariis tribunal posse considere? Hoc dicto surgentes revertuntur ad palatium suae celsnis. Post koc multuni diuque consultatum et disceptatum. Allegante procuratore dni Balassa se non desiderare aliud, quam universa bona per dnum Kapi violenter accepta ac etiam de praesenti potentiose apud se habita simpliciter restituere vellet, uti et litteras omnes, sine quibus omnis ad litigandum ipsi facultas reclusa esset. postmodum si quae esset contra dnum comitem ipsi dno Kapi praetensio, ageret et quaereret ipsum jure, uti et resolutio suae celsnis sonaret. Contra haec et similia dni Kapi procuratores identidem regerebant se evocatos juxta tenorem praeceptoriarum litterarum, ergo agerent de jure juxta brevium judiciorum processum etc. adeoque scriberetur Levata. Supra hoc dni status et ordines deliberaturi conludunt rursus sese non esse regnum sine dnis consiliariis, cum tamen celsdo sua cum consiliariis rejecisset causam hanc ad praesentiam totius regni dirimendam, deliberatur ergo nihil; sed differtur ad diem sequentem et praesentiam rursus dnorum consiliariorum, atque ita dissolvuntur. Die 11. Piaesentibus rursus dnis consiliariis causa eadem rursus per omnia fere simili quo heri modo proponitur per procuratores ambarum partium. Pensitatis utrinque difficultatibus et rationibus, tandem instituunt sic, ut tabula judiciaria, adhibitis eisdem nonnullis ex regalistis ac ex quovis comitatu, sedibusque tam Siculicalibus quam Saxonicalibus persona singula, per hos controversia eadem finaliter omni spe ulterius provocandi utrinque abscissa revideretur, discuteretur ac determinaretur. In quem finem (quia jam tempus lapsum esset) convenirent iidem jam denominati