Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)
30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok
Die 30. Postulata dnorum statuum praesentantur. Diu cunctatur, an debeant legi. antequam ad supplicationes suas resolvatur. Interim celsmus princeps denunciat. quod si quid baberent ad suam celsnem transmittendum. facerent; alias agerent rationes contributionis: de cetero liberum esset discedere cuivis. Posthaec multum diuque disceptantes, ultimarie deliberant, postulata quidem reviderent, non tamen eo fine, quod transmitterent, antequam ad instantiam suam generalem resolutionem nanciscerentur, sed soium. ne tempus frustra tererent. Lectis ergo postulatis; inter comitatensium primum erat ad instantiam patronorum Mohaiensium ratione commissariorum contra Lebnekienses in sede Kohalom, uti et frustra satis superque nobis renitentibus obtinuerunt. Alterum erat, ne ante dies nundinales civitatum incolae integro curru ferrum. caseum, lanam praeoccupare ausint, quod etiam obtinuerunt. Inter Siculorum postulata primum erat ratione mechanicorum, quatenus duplicia opera manualia tempore nundinarum possint vendere; uti et cerdones tingere, item quod limitatio operum elaborata fieret; quae et omnia obtinuerunt. Contradicentibus tamen nobis contra haec omnia. Interea data supplicatio a Cserei Farkas inspectore contra Coronenses etc. — Postulata universitatis erant: 1. Penes Segesvarienses, 2. Kohalmienses, 3. Coronenses, 4. Szasz-Sebessienses, 5. et 6. Contra postas seu cursores, eorum excessus, et ne ex una sede ultra alteram ducerentur equi, currus. 7. Contra susque deque vagabundos. 8. Contra vecturas. 9. Contra quartiria. December. 1. Die perleguntur praedicta dominorum Siculorum postulata., Die 2. Perleguntur et approbantur postulata universitatis, nullo reprobato. Die 3. Transmittuntur postulata dnorum statuum. Adjuncta humillima instantia, quatenus ad praecedaneam eorum generalem supplicationem sua Celsdo gratiose resolvere vellet. Ad quam sua celsdo reponit, id negotii suam celsnem sub his comitiis omnino facturam, nec praetermissuram. Die 4. Factum nihil. Die 5. Supplicationes quaedam perleguntur, uti et dni Balassi contra dnum Kapi. Die 6. Dominica ex ritu peracta.